# De chirurgia 158.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 158.5 to 158.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/158.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/158.5

pistentur, & terantur sicut alcohol, cum quo certè de uulneris uictoria triumphabitis. Haec erit cura uulne ris simplicis, & carnosi, ac etiam profundi: quae uerò sequentur, de composito uulnere disputabunt. Vinera composita ea esse diximus, in quibus cum medio heteregeneo fit in stauratio. Et hoc sicut in neruis & ossibus. Licet authores dicant in pueris cum homogeneo medio ossium dissocationes conglutinari. Nam ista spermatica membra dir, quę cum discontinuantur, nunqua consolidantur nisi affuerit pôrus sarcoides, qui est ab ossibus longè dissimilis. Quem ut in cura obtinere & generare possitis, modo dicendum est. Sed prius eligamus uulnus cubiti, uel ma nus: quoniam ista quando accidunt, cęteris sunt periculosiora. Sed horum manus periculosius est ratione neruorum, & chordarum, ac paucitatis humorum nutri entium. Idcirco istud nobis sortiamur, tanquam ipsum curaremus. Pro cuius cu ratione multa consideranda sunt, quorum omnium sermonem faciemus. Ebetis ante omnia mi INNOCENS, uosque mei socij cum ad huiusmodi casum accerssimini, uulnus sedulò scrutari, ne quid frusti ossis intus resere tur, quod punctura, aut dolore, ueluti stimulo uirtutem irritaret. Quae siquidem symptomata emerserint, futurum apostema demonstrabunt. Cuius aduentum omnibus modis, uijs, ingenijs, incipere enitemur, ne ad locum uulneratum irrepat. Et hoc quidem obtinebitis, si ordinem qui sequitur, obseruabitis. Expurgato itaque uulnere ab ossis frusto, si ossa integre amputata fuerint, ut commodius potestis ipsa collocare debetis. Cum ab hoc labore eritis expediti, tabellam, in qua manus erit collocanda, aptatam, beneque stuppis suffultam (ut aptius ibi manus acquiescat) habeatis, statimque ad suturam uulnus arctabitis, si amplum fuerit. Nam paruum (ut diximus) apertum erit curandum, ut neruorum rheumata liberum facilemque habeant exitum. Quo facto, suite, cautè tamen, ne nerui pungantur: semper hoc intelligendo ut in parte decliuiori exitus generandae saniei remaneat. Facta denique sutura, manuque collocata, uulneratus locus amiciendus est albumine, quod stuppa imbiberit. Et sic medio cri ligatura inuolutum (donec uigesima quarta hora transierit) membrum relinquatur cum idoneo uitae regimine. Quo elapso termino statim ad infirmum reuertamini à barbitonsore comitati, ut de latere opposito diuersiuam phlebo tomiam faciatis, ne materia apostemanda ad locum depauperatum laberetur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
