# De chirurgia 159-2

Conrad Gessner, De chirurgia, FRANCISCVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/159-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/159-2

FRANCISCVS. OLITOS esse memini, qui alta uelis maria peruolant, quamuis benè instructa sit, nauim unico tantum foramine submergi. Quod quidem non parum considerationis affert de humana conditione. Quae licet uarijs casibus fluctibusque obnoxia sit, tamen unico turbine uentorum saepenumero conquatitur, ut quomodo inde possit emergere, diu anceps illa colluctetur, praesertim si à quo seruanda esset, deseratur. Ego autem Romae (ne longius exempla petamus) uidi hiscem et oculis, qui ulcus sanabile an te genu patiebatur, animam egisse. Illud hercle non culpa medicorum factum est, ad quod plerunque ignari confugiunt, sed patientis inertia, desidia, ac etiam dicerem auaritia, si uerbum istud scirem apud quosdam pruitu aurium uacaturum, quod saepe illorum aures unguibus scapellat. Quae si non tam arcto, atque inextricabili nodo illius crumenam implicuisset, forsan modo, qua caret, uitalem au ram nobiscum assorberet, sicque tartara petiturus tam exoso nomine uacaret. Igitur mi MARIANE charissime ut à tanto periculo tantoque facinore abhorreamus, de ulceribus consultemus, ut si quando (quod deus auertat, nam homines quippe sumus) à tam molesto taediosoque stimulo uexaremur, sciamus opportunè calcitrare, idonea auxilia formando. Quandoquidem huic quoque facultati operam impendemus: ac facilius per te nobis iter praebeatur, sicuti in superioribus fecisti. Nam quomodo te gesseris, ipsa res, si opus esset, eloqueretur: cum ipse omnia memoriter enarrem, non mei ingenij bonitate, sed tua facili explanatione, ac concinna diuisione. Quae quantum animos ascenderint, supra quàm cui que credibile est, existere uidentur. MARIANVS. Ecte quidem dijudicasti. nam quod uolebam dicere, eripuisti. Sed tu cum me Rtantum laudes, ueri amici limites transcendis. Nam si res controuersiam substineret, nescio quomodo tua dicta tuereris, quae ita soluta, & adulatione plena uagantur, ut nesciant, unde fluxerunt, redire. Sed de hoc alias. Nunc uerò quod mihi eripuisti, minimè tacebo. Cum illud ab refore non iudico, quod nobis maximè usui esse posset. Cum ego huc aduentare constitueram, & rectam uiam aggressus essem, quae me ad uos, qui meis oculis mihi estis cariores, conducebat, sta tim à nuncio quodam reuocatus eò decessi, ubi illum, qui me plurimum desiderabat, conueni, patiebaturque ulcus cauernosum in coxa, & dolorosum, cuius maxima pars fuit medicorum inscitia, & maximè illius, qui nunc est mihi infestissimus, atque iratus, dico autem, qui nuper baptismate sese immersit, cuius sen tentiam reuocauimus, & aegroto satis opportuna remedia composuimus, ac etiam membra illius fatigatione uexata situ placido, & delectabili quietauimus, ex quo dolor, quo miser uehementer cruciabatur (cuius me ualde miserebat) acquieuit, sicque sopore aspersus leuem quietem intercipit, ab hoc ergo absolutus iterum quo uenire destinaueram, aduolaui, mecum ipse reputans, quanto ingenio, quantaue indagine sit opus, qui medici officio utetur, praesertim in ulceribus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
