Latin
16.13 to 16.14
Conrad Gessner, De chirurgia 16.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Ego au tem (inquit Guido) distinguendo de repercussiuis, dico, quòd quaedam sunt re percussiua propriè dicta, ut oxycratum, quod constat ex aqua, &aceto: plantago, solanum: bolus Armena, absynthium, cinnamomum, &alia id genus, quae repellunt materiam, cui occursant, ad profundum. Alia uerò sunt repercutientia com munia, seu communiter dicta: cuiusmodi sunt, oui candidum, quod albumen nominant: malua, oleum rosaceum, oleum chamaemalinum, &mastichinum: item colly ria alba, &eius generis alia, quae alterando membrum ipsum à superfluitatum receptione uindicant ac tuentur. His suppositis duo proloquia subiungit Guido. Primùm (inquit) dico, quòd in principio omnium tumorum, qui ex humorum influxu fiunt, &maximè phlegmonosorum, conferunt reprimentia propriè dicta, ijs decem casibus solùm exceptis. Primus est, quando materia est in emunctorio. Secundus, quando tumor fit ex materia uenenosa. Tertius, quan do ex materia fit admodum crassa, &ad motum inepta. Quartus, quando ma teria particulae laboranti uehementer est impacta. Quintus, quando tumor cri ticus est. Sextus, quando excitatus est à causa primitiua. Septimus, quando ed b scopus.