# De chirurgia 16.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 16.9 to 16.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.9

Praeterea „ digerentibus medicamentis, modò febris non adsit, & praeter haec omnia, ine„ dia, ac proba uictus ratione, etiam si febricitet aeger. Cùm uerò flaua bile, uel atra, pituitaue, aut serosis humoribus refertum corpus est (eum habitum Graeci cacochymiam nominant) purgatione quae cuique suppuranti succo sit accommo da, uacuatio molienda est. Ac de ijs quidem in particularibus capitibus diffusius tractabitur. Caeterùm antispasis, id est, in contrarium reuulsio, commune est in omnibus huiusmodi tumoribus auxilium, dum fluxio adhuc ualenter irruit, utpote in principio morbi; & in augmento: in fine uerò status, & in ipsa declina tione, dum scilicet iam fluxio restitit, atque in membro inhaesit, & corpus totum abundè uacuatum est: uel ab ipsa quae affligitur particula, uel à maximè uicina uacuatio amolienda est. Secunda intentio completur anodynis remedijs, id est, sedantibus dolorem, & (ut communiter loquuntur) rectificantibus malam qualitatem: item adstringentibus, & intercipientibus fluxionem. Ad haec relaxantibus naturales meatus, per quos membrum affectum consueuerat repurgari. Tertiam uerò intentionem assequemur, ijs quae materiam, tumorem excitantem, à loco affecto euacuant. Euacuatur autem contenta iam in loco materia, non solùm diaphoreticis, id est, euaporantibus seu resoluentibus medicamentis, sed etiam repellentibus seu repercutientibus. Itaque incipientibus phlegmonosis tumoribus, atque etiam alijs quibuscunque, qui ex humorum influxu procreantur, magis utendum est reprimentibus, quàm euaporantibus, quibusdam exceptis casibus: ex quibus (inquit Guido) Galenus uisus est quatuor posuisse. Primus est, quando tumor eiusmodi fit in emunctorijs. Secundus, quando fit à materia uenenosa. Tertius, quando materia est crassa & repulsioni inobedi ens. Quartus, quando uehementer est impacta. Auicenna duos duntaxat casus excipit: nempe cùm tumor est in emunctorijs, aut loco aliquo, ex quo sit timendus refluxus, seu reditus materiae ad membrum aliquod praecipuum & nobile. Alij unicum tantùm casum eximunt, alij sex, alij decem, alij 19. alij 23.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
