# De chirurgia 160.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 160.5 to 160.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/160.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/160.5

Et eorum quaedam nobis morigerantur, quaedam uerò nosipsos auersantur, & in curando se odiosa praebent ac difficillima. Sunt autem curationis difficilis omnia, quae succedunt alicui aegritudini per uiam terminationis. Quoniam inde natura exoneratur à su perfluitatum malorum humorum reliquijs. Necnon corpora accidentaliter humida, uel sicca, tarde cum sanitate paciscuntur. Sicuti accidit grauidis mulieri bus, & hydropicis hominibus. Quod alteris propter humiditatem accidentalem, alteris uerò propter superfluitatum retentionem euenire uidetur. Praeterea & sicca, & hectica nempe non facile consolidantur propter sanguinis boni paucitatem. Similiter misella senum corpora, tum propter ciborum indigestionem, ac chymi indecoctionem, quoniam in illis calor naturalis extinguitur, tum propter boni sanguinis paupertatem assiduè ulceribus dilaniantur. Et multotiens membrum malè complexionatum est causa, ne citò ulcus consolidetur, quare oportebit te non parum elaborare, ut illius complexio rectificetur. Quoniam nutrimentum, quod illuc repit, conuertitur in saniem, cum non reguletur à natura. Quid enim est sanies, nisi nutrimentum corruptum, quod natura non po tuit dirigere, nec insecundas humiditates conuertere. Hoc autem ut facere possitis, aliquantulum naturae simplicium cognoscendae incumbatis, ac etiam è libris Technae Galeni omnium signa complexionum eligatis, nec tempus in nugis, uentosisque uerbis, ac distortis rationibus conteratis. Quid enim utilitatum aegrotantibus uestram opem implorantibus afferetis, cum tot cauillationes, totque iacula contorseritis de illa taediosa ac famosa corporis neutralitate. Cum enim nos uideamus eorum, qui de hac re meminerint, nullum nulli astipulari ac suffragari, ad quid istam temporis perditionem amplectimur? Idcirco sequimini fratres charissimi omni studio, omni diligentia, omnique charitate magistrum loannem Anthracinum Maceratensem, libros Technae nunc interpretantem, qui quantum ualeat in explanandis libris, in recitandis opinionibus, excitandisque discipulis, non possum mente nec animo concipere, adeò totus illius sermo hubertate, latinitate, & sententijs huberrimis est ornatus, & fulcitus, ut ferè alter Tullius esse uideatur. Quae omnia non magis exoptare debemus, quàm ipsum colere, amare, & uenerari, cum homo sit tanta dignus ueneratione, & amicitia literatorum, & principum, cardinaliumque frequentatione & fauore decoratus. Et quae sunt facilis curationis, sunt quae ingruunt corpora benè complexionata, & bono sanguine nutrita, cum pauca humorum superfluitate. Istorum uerò quaedam permanent in cicatrizatione, & quaedam dissuuntur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
