# De chirurgia 162.1-2-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 162.1 to 162.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/162.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/162.1-2

De ulcere sanioso. Sanies quid Secundae hu miditates. Quando fit sanies. texeremus, esset non iucunda nugatio, cum ipsa eadem in curando necessario citarentur. Erum enimuero mi ABSTEMI nihil modo superflui nostrae sermocinationis esset, ut antequam ulcerum curationes aggrederemur, breui enarremus, unde ipsa ulcera specierum nomina sortiantur: cum tantum legendo inuenerim à causis, scilicet tanquam à materia antecedenti: & ab ipsis accidentibus proprias nominum appellationes sibi uendicare solere. Dicuntur enim à causis ulcera cholerica, sanguinea, phlegmatica, & melancholica, secundum quod hu morum aliquis odiose ulcera fouebit. Ab accidentibus uerò appellantur Dura, Cauernosa, Fistulosa, Putrida, Cancrosa, Formicosa, Corrosiua, Dolorosa, Apostemosa, Ostracosa, &c. id genus, secundum quod istorum aliquod ulceri aerum nose imminebit. Caeterùm uerę causę, à quibus ulcera suum esse concipiunt, duę sunt .s. antecedens & coniuncta. Antecedens est corruptio cum nimia quantitate malorum humorum ex inordinato regimine genitorum cum potentia corrodere, ac corporis particulas uiciare, & corrumpere. Causa quidem coniuncta est malitia complexionis introducta in uulneratis particulis, & exituris, & pustulis apertis male à medicis tractatis, sicuti hac nostra tempestate medici faciunt. Possem adhuc equidem ipsa ulcera diuidere, cum sint ulcerum quędam plana, quaedam profunda. Et horum quędam mollia, & quędam dura. Adhuc illorum quae dam stantia, quędam ambulantia. Istorum uerò quędam corrodentia, & quędam pu trescentia. Sed cum istę diuisiones magis ad ingenij contusionem, quam ad illius acuitatem faciant, decreui nullo modo de eis mentionem facere specificam. Cum iam in curam do etiam pertractabuntur. Quandoque etiam nominantur à saniei qualitate, quę à do ctoribus quatrifariam dicitur. Est enim sanies, pus, uirulentia, & sordicies. A sanie saniosum, à pure purulentum, à uirulentia uirulentum, à sordicie sordidum ulcus nuncupabitur. De quorum numero primum erit agendum de ulcere sanioso, deinceps ad uniuscuiusque speciei emendationem secundum ordinem enarratum deueniemus. Vm ergo de ulcere sanioso dicturi sumus, non uidetur à ratione dissonum, quid sit sanies dicere, undeue oriatur, & quae sint illius causae, quando ex istorum noticia facilè consequemur ulcerum curationem, quam quidem existere censemus in cognitione causarum, complexionis rectificatione, & confortatione membrorum. Est igitur sanies nutrimentum corruptum quod natura non potuit digerere, nec in secundas humiditates conuertere. Quae appellantur, nomen non habens, ros, gluten, & cambium.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
