# De chirurgia 162.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 162.1 to 162.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/162.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/162.1

albuminis unius oui quantum sufficit, conti combusti unc. 5. pulueris gallarum, farinae fabarum, fa rinę uolatilis ana scrup. ij. pulueris mei magistri (cuius receptam in fine describam, appellaturque praecipitatus) drach. j. misc. & omnia sicuti diximus orificio imponatis. Verum si ex putrefactione inundauerit, omnia incarnantia dimittite, & ad putridi separationem incumbatis, quod facietis unguento Aegyptiaco, si putre do facta fuerit scilicet superficialis, uel inter duas carnes, quod fiat descriptione Auicennae: constat enim, mellis, floris aeris, aluminis rochae & aceti partibus aequalibus. At si magis fuerit profunda, administrate trochiscum in fine de scriptum, qui mortuum putridumque à syncero separabit, absque magno dolore: hoc autem nemo bene potest considerare, nisi prius uiderit, quomodo administrentur. Idcirco si ad hoc adipiscendum animum incuruastis, eligite sodes aliquem practicum bonum: qui possit actu practico ista uobis omnia distinguere, quod sanè libenter facerem, ni me studium ab ipsa practica distraheret. Cum uerò secundum partem mutilata fuerit, haec duo statim uobis subijciantur. Quorum unum incisio, alterum uerò colligatio nominabitur. Fiet enim incisio, cum ea, quae superius dicta sunt, non contulerint, & hoc ideo faciendum est, ut uenę incisę ca pita sub carnem contrahantur, ex quo sequitur illorum oppilatio. Et tunc erit hoc perpetrandum, cum uenae paruae uisae fuerint. Nam si magnae grossaeque esse cernerentur, tunc alterum ingenium non multum ab isto dissimile propagabitis. Contemplamini igitur antequam incidatis, si parua carnis contractio facta fuerit, possibile esset ipsam colligare in parte superiori, quo nihil esset optabilius, commodiusque ad incidendum. Si uerò non posset fieri, uos ipsam rescindite uenam ferro ignito, ac idoneo, ad illud, quod facere concupiscitis, uerum non multum profundabitis, ne arteria, qua uena incidenda comitatur, aduratur: quam do paucae dantur uenae, quibus arteriae non sociantur. Ego uerò cum ad quendam, qui fluxum saguinis triduo perpetiebatur, in quo restringendo multi & quidem non ignari colluctarentur, essem accersitus, & interrogando eos, qui aderant, cognouissem, quae huic casui essent administranda consummasse, ne uiderer inter apes fucus, atque eos qui de me plurimum praedicabant, in tali negocio fefellissem, tali usus sum ingenio, quo mihi utilitatem, aegroto uerò sanitatem comparaui: de qua iam erant desperati, cum meminissent dictorum Auicennae dicentis ad hanc sanguinis haemorhagiam insurgere accidentia mala, ue luti spasmum ex inanitione, singultum ex stomachi uillorum arefactione: cum ipsa humiditas desiccetur à uenis meseraicis, quae irritantur à membrorum con sumptione: & rationis confusionem, aliaque symptomata mortem frigidam arguentia.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
