Latin
162.13 to 162.14
Conrad Gessner, De chirurgia 162.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Habetis ergo quid, unde &qualis, sit ipsa sanies. Nunc uerò contexamus curam ulceris saniosi. Pro ulcere saIdeor uidere uos uelle me quasi percontari, quid nam sentiam pro ulcere sanioso quid in nioso, cum de ipso sermonem absoluere destinaueram. Nam modo frontelligimus. tem contraxistis, cum ulceris saniosi curam uelle contexere dixerim. Pro cuius intellectione ignorare non debetis, ulcera esse duplicia. Quorum quaedam sunt simplicia, &quaedam composita. Non dico simplicitate absoluta, sed simplicita te quadam. Constant enim ex mala complexione, &continui solutione, &aliquan do compositione, ad quę concurrunt malę qualitates. Sed dico inquantum opponuntur ulceribus cum accintibus ueram consolidationem impedientibus repertis, quę composita esse dicuntur. Quare cum ulcus saniosum nominauero, ex nostra suppositione simplex intelligentis, quod omninò erit ab illis accintibus remotum. Verum cum quadam aliquando alteritate inuolutum. Idcirco de simplici planum tenenti, deinceps de simplici concauo dicamus. Postea uerò de composito, eodemque modo ac ordine sermonem prosequemur, ad quod deus optimus maximus nos conseruet.