# De chirurgia 163.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 163.1 to 163.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.1

Vpponatur igitur nobis humanam uitam seruare cupientibus, ulcera omnia, Dinquantum ulcera sunt, exiccatione indigere. Quae quidem bipartita est, cuius unà pars est frigida, altera uerò calida. Et haec adhuc cum mordicatione, & sine mordicatione. Sunt enim cum mordicatione omnia, quae sub certo gradu ca liditatis siccam habent complexionem, cum ipsa caliditas unà cum siccitate constare uideatur, ut Aristot. primus omnium docentium doctissimè nobis demon strat in primo generationis, ubi prima elementa docet commiscere, aitque si terrae frigiditas cum caliditate commutaretur, iam non aridae sed ignis nomine potire tur, connectensque si eiusdem siccitas cum humiditate mutaretur, amitteret terrae nomen, & aquae appellationem sortiretur. Quae quidem exiccantia si cum huius modi qualitatibus repetirentur, non modo mordicarent, uerum etiam & adure rent. Hoc nobis autem astipulantur ignis, & sublimati qualitates. Verum unum altero erit tanto minoris mordicationis, quanto minus submergetur in huiusmodi qualitates, & ideo in eligendis talis modi exiccantibus, estote aliquantulo prudentiores, ne uno pro altero uteremini. Et hoc ut euitetis, exiccantium di stinctionem accipite, quibus utimur ad ulcerum curationem. Quorum noticia facile peruenietis ad metam ulcerum curationis. Sunt enim frigida exiccantia sandali omnes, myrobolani, terra sigillata, sanguis draconis, bolus armenus, tucia, camphora, cerusa, lithargyrium, minium, zinabrium, coralli rubei, gumma arabica, &c. Calida sine mordicatione sunt aloë, hepatica, myrrha, sarco colla, gallae non perforatae, &c. Cum mordicatione sunt flos aeris, alumen combustum, &c. Ex quibus componetis optimum medicamen pro ulceris curatione si illius qualitatem diligentius prius cognoueritis. Potestis ulceris caliditatem cognoicere, si ipsius circumferentiam inspexeritis, quae si rubicunda erit, caliditatem at testabitur. Adhuc erit caro ipsius subrubea, & ad tactum calida. Quae rectificabi tur hercle cum ungento albo, cuius haec est descriptio. Rec. olei rosati. unc. 6. pinguedinis castrati unc. iiij. medullae crurium uaccae unc. ij. cerae albae unc. i. 5. cerusae unc. iij. camphorae scrup. iij. & fiat unguentum secundum artem, quod desuper applicabitis inspergendo ulceri hunc puluerem: Rec. myrobolanorum omnium, terrae sigillatae, corallorum rubeorum ana. 3. i. cerusae 3. ij. aluminis rochae combusti. 3. 1. corticum compatrum siue cancrorum 3. i. pistentur omnia simul, & pistillo bene molantur, donec fiat puluis, sicut alcohol, quem postea tegatis unguento suprà dicto.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
