Latin
163.13 to 163.14
Conrad Gessner, De chirurgia 163.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
His itaque de uicere sanioso calido praelibatis, nunc fausto bonoque sydere auspicemur curam ulceris frigidi saniosi, eodemque modo ac ordine, quibus in calido usi sumus. VM igitur ulcus frigidum saniosum se nobis curandum obtulerit (quod De ulcere frigido sanioso. Sfacile ex intuitu oculorum cognoscetur. (erit enim caro illius in colore de missa, alba, aut liuida. Quamuis id ulcus interdum liuore à sanguine cum bilis concursu concoloratur. nec etiam manuum tactum latebit ipsius frigiditas) nihil ab ordine discedendum erit, quem in ulcere calido sanioso scripsimus. Verùm remedia asserimus (cum ipsa ulcerum genera differant à caliditate ad frigiditatem) ab illis longè differentia esse oportere. Quae cum uaria sint, ab ipso deDefensiuum hu fensiuo, quoniam se in cura primum offert inchoabimus: cuius talis est compo-moris frigidi. sitio nostra. Recipe olei camomillae, olei myrtini, ana unc. ij. anethi unc. j. puluerum camomillae, meliloti ana 3. ij. rosarum rubearum, myrtillorum, nucum cupres si ana 3. j. 5. farinae fabarum, farinae hordei ana 3. iij. cerae nouae. qu. s. &fiat inter mol le &durum, quo tibiam seu aliquem alium locum circa ulcus inficietis.