# De chirurgia 165.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 165.1 to 165.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/165.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/165.1

T si in ulcere ostracosa labia abfuerint, quae consolidationem impediant, Atota uos cura suscipiat, ut illa inde demoliamini nulla interposita diecula. Quoniam si aliter facere tentaremus, irritus quidem labor nos celeris curationis auidos frustraretur, sicque praecapiendum tempus postponeremus. Igitur ne tempus frustra dimittatur, ad ipsa amputanda accedamus. Amputabitis equidem labia ostracosa pedetentim, nulloque doloris praeconio excitato, si pul uerem hunc immediatè ordinatum apposueritis. Quoniam in ulcere nunquam debemus, ut ait Auicen. dolorem commouere, nisi coacti, sicuti in huiusmodi cura, cui cum lenia medicamina non contulerint, ad fortiora erit transiendum. quoniam bene cognouerat sicut prudens sagaxque artifex quoddam genus ho minum fore ad humanae uitae excidium uenturum, quod eodem magisterio glo riaretur, nullam habiturum canonicam regularemque rationem, qua infirmos dolorem perpessuros leuigaret, atque animaret ad id fortiter uiriliterque tolerandum. Sed tantum illam pestiferam, letalemque uocem seruaturum, quam nostra hac tempestate sophismatici medici in prouerbium redigerunt, Scilicet miti facilique medico uulnus uermiculascere: ac si ignara medicorum immanitas esset curationis causa. Loquor de immanitate, quam ignari medici in unoquoque paruulo furunculo, ut docti practici ue habeantur, omni industria, fucataque diligentia exercent: & non de illa, ad quam coacti non solum regulis, & autenticis medicorum canonibus, sed etiam nectareis mellitisque poetarum persuasionibus inducimur. Vtque praecipitur ab illo facundo delectabilique Ouidio, dicente, Immedicabile uulnus Ense recidendum est, ne pars syncera traha tur. Ad quod hercle perpetrandum, adhuc trudimur ab Aquinate luuenale satyrica sua persuasione, ne forte à marcido, putridoue membro caetera conspiciantur syncera, unde ait. Vuaque conspecta liuorem ducit ab uua. Nec non adest ille amenissimus omniumque poetarum doctissimus Virgilius, qui ferro etiam causam compescendam asserens, dicit: Continuò culpam ferro compesce prius quàm Dira per incautum serpant contagia uulgus. Quare cum in huiusmodi operationem incideritis, forti immitique animo pro infirmi salute omnia, quae ad illam consequuntur, operamini. Quod si feceritis, non immitis indomitique animi, sed misericordis (quando uitae hominis inualidi suffragia auxiliaque attuleritis) appellationes nullo inuidorum liuore maculatas sortiemini. Satis hercle à proposito nostrorum ignauia medicorum sumus deuiati, & ferè meritò. Quis nam istorum ignauiam inscitiamque tam fortiter ferret, ut aliquando non excandescat?

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
