Latin
165.13 to 165.14
Conrad Gessner, De chirurgia 165.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Consyderate fratres qua sint usi diligentia in doloris cau sis inueniendis pro corporis humani conseruatione, cui ut possitis adminiculari, haec mente à uobis teneantur, ut reminiscamini causas doloris ex solutione instigati, si uultis illius fieri correctores, &uestri animi ac curationis compotes. Nam si ex incisione, ut fit in uulneribus, emerserit, dolor erit sedandus (facta prius sutura &curata) oleo calido omphacino in uulneris circuitu illinito. Et hoc non semel, non bis, sed doloris exigentia faciendum, donec magna ex parte sedetur. Si uerò ex corrosione insurrexerit, quod proprium est ulceris accidens, debet ipse remoueri, si uolumus ipsum finem consequi. Verùm istius rei causa potest esse duplex, propria scilicet &dependens. Propria est ipsius car nis malignitas, quam nostri appellant proprietatem occultam. Dependens uerò causa sunt humoris, qui cum ad coniunctam uenerint, corrosionem faciunt, uelut est humor cholericus salso phlegmati admixtus. Et ista quidem indiget euacuatione cum cassia, manna aut diacatholico. Illa uerò temone alio regenda est, confortando ulceris circunferentiam defensiuo complexionem carnis fouente, &in ulcere spargendo puluerem carnis malae remotiuum mei magistri, qui &praecipitatus dicitur, cuius recepta, &conficiendi modus in fine ponetur.