# De chirurgia 165.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 165.5 to 165.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/165.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/165.5

cum quotidie ab eisdem maleficijs irritetur, eo quòd boni non possunt bene uiuere, adeò doctis omni conamine, omniue animi procacitate insidiantur. Dimissa haec modò faciam, ne uidear uelle maledicere, cum iam ab isto dicendi genere longè nostra abhorreat institutio, & magis aueat puluerem componere, quem labijs ostracosis imponetis: Cuius quidem talis est nostra de scriptio. Rec. mirabolani citrini unc. 5. corallorum rubeorum 3. 5. gallarum non perforatarum 3. j. sanguinis draconis, terrae sigillatae, cerusae ana 3. ij. floris aeris 3. ij. aluminis combusti 3. j. sarcocollae, myrrhae, thuris, masticis, ana 3. 3. 5. misce & fiat puluis subtilissimus, super quem unguentum, quod ordinauimus in cura ul ceris saniosi frigidi ponetis, appellatum basilicum nostrae intentionis. Sic erit procedendum donec remoueatur illa ostracositas. Ea uerò remota, curatur ulcus sicut suprà dictum est. Sin autem puluis parum propter sui debilitatem uideatur proficere, ita quod cum illo speres non posse amputari, ad fortiora reme dia erit permeandum: quorum istud est primum: R. olei rosati unc iij. pinguedinis castrati unc. ij. medullae crurium uaccae unc. j. aquae in qua fuerit sublimatum liquefactum unc. j. bulliant omnia simul paulatim usque ad aquae consumptionem deinde addatur cerusae unc. j. & iterum bulliant parum, & postea auferatur ab igne: & spatula tandiu agitentur, donec congelascant, quod in peciola super ulcus collocanda distenditur, & fortasse cum isto proficietis. Si uerò adhuc instare remotioni perseuerabunt, istud aliud sine ulla temporis intercapedine in manus uestras uictoriam reportabit. Verùm erit prius admonendum, ne in locis neruosis superponatur: ne forte cum uictoriam speraueritis, in seruitutem incidatis. Sicut accidit mihi, cum primum bellum inire uolui cum quadam mu liere, quae ulcus ostracosum in pede patiebatur, quod nunquam potui ipsum in de arcere, licet alij nuntij praefuissent, nisi ductorem ab nimium audacem pugnando praeesse uoluissem: Qui non uictoriam, sed latam nostri boni nominis commilitonibus stragem attulit. Verùm si necessitate aliqua ad id truderemini, praemittite prius uniuersalem corporis euacuationem, ac etiam utimini nuchae confortatione.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
