Latin
166.12 to 166.13
Conrad Gessner, De chirurgia 166.12-13
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm hoc uos ignorare non oportet, scilicet tertiam duritiei speciem ulceri non accidere: sed duae primae dictae ulcera molestant, quae si non rectificantur, ut dictum est, collaqueantur, &curentur, ut labia ulceris ostracosa curauimus. E corrosione, ni dictum esset, cum dolorem temperabamus, plenum ipDe corrosioEsius sermonem contexere proculdubio aggrederemur, cum sit accidens ne. longè alijs molestius. Verùm quia ibi remedia non posuimus, hic paululum etiam illius rationes computabimus: cum corrodens illud esse arbitremur, quod acuitate, quam in se retinet, humidum membri resoluit, consumit, &desiccat. Quo certè resoluto substantia carnis minuitur et ulceratur, cuius rei causam du plicem statuimus, scilicet propriam, &dependentem. propriam diximus esse carnis malignitatem, quam medici proprietatem occultam nominauere. Pro cuius remotione membri complexionem consyderare oportet, ut illam defensiuis, &linimentis, &unguentis temperetis, &corrigatis. Quae talia potestis se cundum uestram intentionem curatiuam componere, quale est illud, quod ad infirmi complexionem, &aegritudinis intentionem composui: Rec. olei myrtini, olei ros. olei uiolarum ana unc. j. 5. boli armeni, terrae sigillatę, sanguinis dra conis ana 3. ij. acaciae 3. iij. pulueris ros. myrtillorum, nucum cupressi, ana 3. 3. 5.