# De chirurgia 166.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 166.5 to 166.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/166.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/166.5

uah uox quidem digna homine practico, quare hortor uos omnes, ne torpore quodam ignauiae, aut desidiae afficiamini, ut non studeatis, & simplicium & compositorum naturis cognoscendis. Quod si fortè uobis acciderit, non medici, sed artis medicae mendici nomen induemini. Intellexistis modò doloris causas, & illius curationes. Pergamus igitur ad apostematis emendationem, sicut accidentium ulceris narratorum series expostulat. E apostemate nihil esset dicendum, cum iam abundè dictum sit, quando de apostematibus loquebamur. Verùm ne uidear deserere, qui hac ualitudine praepediretur, paululum adhuc commentabimur, ut illis, quae ibi dicta sunt, aliquid addamus. Cum ergo aliquod ulcus ab ista aegritudine detineretur, ne ad sanitatem quiret peruenire, ab ea ipsum eximere debetis auxilijs, quae apo stematibus appropriauimus. at si illis minimè contentaremini, isto utamini, in quo tantam utilitatis inuenietis, quòd non parum certè admirabimini. Verùm hoc maxime considerabitis, nunquid frigido, an calido apostemate ulcus ipsum fatigabitur. Nam si calido uexaretur, alio conficiendi modo indigetis, quàm si à frigido corriperetur. Calido existente apostemate, istud applicabitis: Recipe foliorum maluarum, & uiolarum, ana M. ij. fabarum decorticatarum lib. duas. bulliant in aqua simul omnia, donec benè fabae decoquendo macerentur. quo facto pistentur, & si quid olei esset addendum, parum addetur olei rosati ompha cini, deinde distendatur apostemati superponendum, quod erit doloris sedatiuum, & materierum resolutiuum. At si frigido ulcus apostemate distraheretur, idem emplastrum componetis, uerùm alia decoctione, quàm ea, quae modò dicta est, quae talis est: Recipe foliorum maluarum manipulos duos, fabarum decorticatarum libras duas, lixiuij barbitonsoris quantum sufficit, ut benè decoquantur. quae decoctae pistentur, & loco applicentur. Nam quae operabitur, satis congrua uestrae intentioni erunt. Sed attendite quaeso fratres, tuque mi ABSTEMI, quòd istud emplastrum in operando rectificabitur, secundum quod lixiuium erit maioris uel minoris acuitatis. Hoc denique modo faciendo finem imponetis aegritudini, de qua satis dictum est, si ista inseretis illis, quae de apostematibus dicta sunt. quare nunc sermonem de duritie exigamus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
