Latin
167.9 to 167.12
Conrad Gessner, De chirurgia 167.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
At si in tantum ipsa putredo creuerit, quod ab Aegyptiaco partibus aequalibus facto non remouetur, istud secundabitis, quod profectò putridum demolietur: Rec. mellis unc. iij. aluminis rochae, floris aeris, ana unc. ij. sublimati 3. iij. &ad ignem omnia simul incorporentur, donec benè decoquantur, &putride superponantur, cum eodem emplastro. Verùm si eschara inducta fuerit, remoueatur digestiuo ex terbentina &uitellis quorum composito, aut butyro &emplastris, sicut diximus in cura apostematum, quae cauterio potentiali perforabamus. Ea uerò remota, sicut uulnera ipsum ulcus curetur, sicque habebitis pu tridi uel putredinis rectificationem. Pergamus igitur, quando ita subsequitur, ad os corruptum emendandum. INsinuamus deinceps, mi iucundissime IVLI, uosque caeteri fratres emendaItionem ossis corrupti, quod quidem cognoscendum propria habet signa, scilicet exteriora interioraque. Exteriora erunt hebes caro, &flaccida, ut Auicenna in capite de uentositate spinae recitat. Interiora dico, quae oculis non cer nuntur, sed specillo indagantur. Nam si quis specillo hoc intimè scrutaretur, non occultam ossis corrosionem, sed ueram ipsius diminutionem specularetur. Quare si ipsam inuentam emendare, curareque uoluerimus, duo ante omnia consyderabimus, quoad ipsius curationem &infamiam fugiendam attinebunt. Effugiemus nostrum quidem dedecus, si capita magnorum ossium corrupta &iuncturarum deuiabimus. Nam si in huiusmodi particulis operaremur, propter magnorum neruorum colligantiam, aut chordarum, siue capita musculorum, omninò à spasmo aut aliquo alio accidente, quo fortasse dedeco rabimur, tuti securique non erimus. Quod ibidem Auicenna describit, quem le ctitare poteritis, si idipsum uobis complacuerit. Curabimus equidem cum periculosa loca declinabimus, ossis corruptionem aut alterationem, quae in focilibus, uel in medio adiutoriorum fuerit, administrando, quae magis congrua uidebuntur. Erunt medius fidius congrua ad ossis corruptionem &alterationem ferramentorum genera, quae raspatoria &trapana dicuntur, aut alia ferramenta ad hanc operationem exercendam accommodata. Et unguentum etiam Aegyptiacum descri ptione Auicennae factum satis erit opportunum ad hoc ipsum obtinendum. Verùm aliquantulo remissius operabitur quàm si cauterio actuali cremaretur. Ego uerò semper usus sum cum in talismodi operationem inciderim, cauterijs actualibus, quoniam membrum confortant &rectificant. Quorum unum hanc figuram habebat, Alitera designatum quòd uulgò dicitur buctone, quoniam caput habet ad buctonis similitudinem. Verum pars aequalis erit, quae ossi adurendo inhaerebit.