# De chirurgia 168.14

Conrad Gessner, De chirurgia, 168.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/168.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/168.14

Et ideo ut omnia ista euitemus, purgabitur patiens singulis mensibus cum humorem melancholicum edu centibus. Sunt & alia ingenia, quae uenam ligant & incidunt, quae non tango, tum propter saeuitiam & crudelitatem, & periculum infirmi, tum etiam quod ea nunquam alias operatus sum, nec operabor, quando modus ille tutus mihi non uidetur. E rotunditate autem ulceris nihil dicemus, quando mathematicae discipli Enae satis incubuistis, in qua quidem ut mihi uidetur, non parum profecistis, quoniam facile scitis triangulos erigere, lineam secare, circulos diuidere, & si oporteret eosdem quadrare, licet adhuc circuli quadratura non fuerit inuenta.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
