Latin
17.1 to 17.5
Conrad Gessner, De chirurgia 17.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDVS scopus. TERTIVS scopus. Casus in quibus non licet repellere siue repercutere. Repellentia proprie dicta Repellentia communia. Primum Guido nis proloquium de repercutientibus. 8. in corpore est plethorico, &admodum pleno. Octauus, quando imbecillum, Nonus, quando sedem habet, iu& uiribus penè destitutum corpus occupat. quando cum uehementi dolore xta principem aliquam particulam. Decimus Galen. 2. ac &non repellentibus propriè diincidit tumor: tunc enim mitigatorijs auxilijs Glauconem ctis opus est. Secundum proloquium ad hunc modum habet. In principio omnium Secundum Gui donis prolotumorum phlegmonosorum conducunt reprimentia communia, &largius (ut quium. dicitur) sumpta tribus duntaxat exceptis casibus. Primus, quando est in emunctorio. Secundus, quando per crisim excitatus est. Tertius, quando ex materia uenenosa procreatur. Caeterum in omnibus istis casibus, praecipuè uerò quan do ferè iam constitit fluxio, &tumoriam factus est, seu (ut loquuntur) in facto esse, Si tumor iam factus est. ita ut materia in parte aliqua sit relicta, oportet materiam ipsam resoluere, ac discutere, admotis ipsi tumenti particulae diaphoreticis, id est, per halitum digerenti bus, seu euaporantibus, non quidem mordacibus, &acribus ualde, sed potius do mesticis ac familiaribus, modicè quidem, ceu mediocriter calidis &humidis: maxi mè uerò in tribus ultimis casibus, in quibus studere debemus, materiam attrahere ad locum tumore obsessum, ipsumque tumorem augere, &materiae iam fluxae, ac coniunctae refluxum prohibere. Quod interdum quidem facimus emplastris attrahentibus: nonnunquam uerò cucurbitulis dolenti loco affixis, ut docet Auicenna. Sit ergo regula seu canon artis generalis, quòd in principio omnium tumorum, qui Artis canon generalis. ex humorum influxu creantur, exceptis paulò antè memoratis casibus, sola ac pura reprimentia sunt adhibenda. In augmento uerò ipsis repellentibus, nonnihil ex ijs quae discutiunt, admiscendo. At in statu &paulò antè statum, aequis portio nibus miscenda sunt reprimentia discutientibus. Cùm autem declinatio, uel finis status affuerit, solis resoluentibus &relaxantibus uti licet.