Latin
17.15 to 17.17
Conrad Gessner, De chirurgia 17.15-17
Unproofread scanNot analysed yet
Potissimè uerò id moliendum erit, si timeatur futura aliqua erosio, uel aliud quoduis nocumentum: imò si necessitas urget, ex aduerso etiamnum aperiri debet, &quàm promptissimè, ac tutissimè fieri poterit, materia extrahi, ob causam superiùs adductam. Tutius autem ferro, quàm medicamentis causticis, &adurentibus aperitur, ut amplius docebitur in antidotario. Communiter autem phlegmonosi eiusmodi tumores, iam in suppurationem uersi, scalpello inciduntur. Porrò apertio ipsa, seu puris emissarium fieri debet pro ratione, tum quantitatis, seu copiae materiae ibi collectae: tum etiam ipsius loci affecti. Quòd si computruisse por tio aliqua suppurantis partis uidebitur, excidi eam est necesse, ad formam, seu similitudinem folij oliuae, uel myrti, quò facilius sanescat. Caeterùm Galenus maximas sectiones semper uitandas praecepit, sanabatque huiusmodi suppuratas particulas, etiam inguina, &axillas sola, ut plurimùm incisione, &medicamentis ualenter siccantibus. Quòd si aliquando excidere aliquid propter multitudinem, non puris modò, sed etiam corruptarum partium fuit opus, contentus erat sectione, quae myrti folium imitatur, planè (ut inquit) non magna. Ex amplis enim sectionibus, ubi ad cicatricem perducta est particula, praeterquàm quòd tur pissima redditur, fit etiam imbecillior, &ad motum ineptior. Fiunt autem huiusmodi sectiones, myrtaceum folium imitantes, in ijs potissimùm tumoribus, qui in axillis, &bubonib. suppurant. Et in ijs quidem longitudo per transuersum ducta esse deEx lib. 4. The. meth. Auicenna. Quando potissimum secandi sunt abscessus Tutius serro quàm medica mentis adurentibus suppuratus tumor aperitur. 13. Therap. Se ctio oliuae aut myrti solium imitans. Noxae ex amplis sectionib.