# De chirurgia 17.6-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 17.6 to 17.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.6

Quibus uerbis nihil aliud innuitur, nisi quòd perseuerante adhuc fluxione, repellendum est: ubi uerò iam constiterit, digerendum, seu resoluendum. Verùm si medio modo res habeat, id est, partim iam aliquid fluxerit, & loco inhaeserit, partim uerò aliquid adhuc influat, mistis auxilijs uti oportebit, hoc est, partim resoluentibus, partim regeren tibus, quae & repercussiua uocant. Coeuntibus enim unà contrarijs indicationibus, compositum quoque esse prae sidium oportet, ut 13. Therapeu. Galenus ait. Porrò haec omnia sanè intelligenda sunt, utpote si tumor praeter naturam resolutione seu (ut communiter dicunt) uia resolutionis terminari debeat. Auxilia autem, quibus singulae modò dictae intentiones complentur pro ratione diuersitatis materiae tumorem excitantis, in sequentibus particularibus capitibus, & in antidotario describentur. De curatione abscessuum in uniuersum. Curatio tuCAEterùm si phlegmone, aut quiuis alius tumor degeneret in abscessum morum in ab (quam exituram uocant) eius curatio per initia praestatur. Galenus lib. 2. ad scessum degeGlauconem, per mitigatoria seu indolorosa auxilia, quae Graeci chalastica uonerantium. cant, id est relaxantia, siue remittentia, cuiusmodi est medicamentum, quod à Galeno tetrapharmacum appellatur, molle quidem & anodynum, id est, mitigatorium. Cui ex sententia eiusdem 13. Therap. mellis paululùm admistum sit, oporTetrapharma tet. Constat autem tetrapharmacum, ex cerae, resinae, colophoniae picis, seui tau cum. rini, pari portione. Procedente uerò tempore, ad ea quae concoquendi, seu maturandi, ac suppurandi uim habent, transire oportet. Quae autem in aliam speciem, hoc est, in alienam substantiam, & toto genere praeter naturam degenerauerunt, Galen. lib. 14. ea per chirurgiam summouenda sunt. Porrò in ijs amouendis iuxta Galeni consilium meth. med. 14. Therap. id agere oportebit, ut rationibus, quibus id fiat, quod intendis, penOptimam curam sitatis, optimam semper earum deligas. Sanè optimae rationes tripliciter indi „ di rationem tripliciter indicantur: nempe ex temporis curandi breuitate, ex curando citra dolorem, & cari. "ex maximè tutè curando. Rursus ut tutò cures, tria propria sunt quibus intentus „ sis oportet. Vnum primumque, ut omninò absolutionem operis consequaris. „ Alterum, ut sicubi hunc non consequaris, saltem cubantem non laedas. Ter„ tium, ut uitium non facilè reuertatur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
