# De chirurgia 172.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 172.1 to 172.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/172.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/172.1

Si uerò ex illorum, quae dicta sunt, coniectura os non esse fractum augurati eritis, ad contusionis curam uestras conuertite intentiones, quae proculdubio consistent in medicamine resolutiuo secum stypticitatem adiun gente, cum putrefactionem timeamus, quando omne quod contunditur, neces se sit putrefieri, & in saniem conuerti, ut Galeno placet. Verùm uidemini uos me uelle percontari, quum in omni materierum principio fluentium repercussiuis indigeamus, quomodo in contusione, in qua fit maxima materierum inundatio, resoluentia applicemus? Non immeritò quidem dubitastis, quando id faciet mul tum ad curam contusionis. Pro cuius solutione aduertere satis debetis, contusionem subsequi sanguinis effusionem à uenarum orificijs propter contusionem abscissis, qui aedepol egressus iterum uenas ingredi non potest: quare putrefit & membrum corrumpit. Idcirco resoluentia domestica in principio applicentur stypticitati associata, ut sanguinem extrauenatum resoluant. Et ne iterum re fluat, administramus styptica, quae fluxui contraria sunt. Ex quo patet empyrico rum, ac Hebraeorum medicorum inscitia, qui ad unamquamque capitis contusio nem in principio repercussiua sine resolutione administrant. Vnde consequen ter sequitur illius incisio, si cupiunt carnis putrefactionem deuiare. Et propterea ne in tanti sceleris reprehensionem incidamus, medicamen, quo semper in tali aegritudine usus sum, receptabimus: Recipe camomillae, meliloti, furfuris, ana manipulum unum. farinae fabarum, lupinorum, ordei, ana drach. ij. myrtillorum manipulos duos. nucum cupressi numero quindecim, pistanda pistentur subtiliter, & bulliant simul omnia cum sapa, & lixiuio barbitonsoris, quousque acquirant formam ceroti, addendo in fine olei camomillini, anethini, myrthini, ana unciam unam, si putrefactio abesset. Nam si adesset, olea omninò prohiberemus, & iterum bulliant, donec olea benè incorporentur, & tepidum facite. ce rotum istud applicetur, quo certè finem obtinebitis. Nam si uellem quot homi nes isto medicamine salui facti sint, dicere, eos quippe numerando diem consu meremus. At si contusio cum uulnere extiterit, antequam aliquid operamini, pensiculare benè debetis, nunquid pericraneum incisum sit, an non. Si uerò sectum non fuerit, curetur uulnus, sicuti diximus in cura uulnerum. Verum digestiuum conficiatur cum oleo rosato omphacino, & uitellis ouorum, cui sem per medicamini superponite emplastrum modo dictum, quod est putrefactionis prohibitiuum, & sanguinis contusi carminatiuum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
