Latin
172.5 to 172.6
Conrad Gessner, De chirurgia 172.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Eoque modo procedatur, donec sanies generatur: cúnque generata fuerit, digestiua prohibeantur, &abstersiuum administretur, quod tale est: Recipe terebenthinae clarissimae uncias duas, syrupi rosati unciam j. 5. aquae plantaginis unciam 5. bulliant simul usque ad aquae consumptionem, deinde addantur farinae ordei quantum sufficit, croci parum, quod tantum ualeat ipsum mundificatiuum colorare, &ab igne auferatur, antequam farina proijciatur, &spatumine agitetur, donec benè incorporentur omnia adinuicem, quo facto utiminor, super quod basilicum nostrae descriptionis ordine componite, cuius talis est recepta: Recipe olei rosati, camomillini, ana uncias tres, myrtini unciam j. 5. pinguedinis castrati uncias quatuor lithargyrij, cerusae, ana unciam unam. minij unciam 5. bulliant omnia simul ad ignem, donec acquirant colorem nigrum, quo acquisito addantur terebinthinae clarae unciae duae. piscis naualis uncia una, cerae nouae unciae duae 5. &parum bulliant, deinde ab igne auferatur, &spatula semper agitetur, donec benè congelascat. Et quia aliquando solent ista uulnera propter membri sensibilitatem erysipelari, ideo dicamus quomodo isti aegritudin occurremus.