Latin
173.5 to 173.8
Conrad Gessner, De chirurgia 173.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quo facto pecia linea, qua caput capillos abrasum tegendum sit, infundatur, eoque tota madeat, postea inde eam eximitote, ac in aquam frigidam proijciatur, ut iterum congelascat, quam digitis pertractabitis, quòd capiti ponenda lentescat, sicque ipsam capiti applicabitis, qua certe aegritudo illa curabitur. Verum unam alteram eodem unguento fabricabitis, ut illam, quae manè capiti adhaesit, cum altera no cturna permutetis. At si incisum fuerit, &os discoopertum, maiori diligentia opus erit, maximè in scrutando os detectum, scissum ne sit, an comminutum. Quod si utrunque istorum abesset, nihil aliud esset innouandum praeter curam uulnerum, nisi quòd in osse detecto hunc puluerem inspergetis: Recipe aloes hepa ticę, sarcocollę, myrrhę, ana drach. tres thuris drach. j. 5. ireos drach. 5. &fiat pul uis subtilissimus, quo facto utiminor, &curam persequimini, sicut cura uulnerum perficitur. Caeterùm quum scissum sit, alia uos cura suscipiat ab antecedentibus longè dissimilis. Verum ut uos ipsos certificare de scissione ossis ualeatis, signa os fractum arguentia pernotabitis. Vnt itaque ossis fracti signa hęc, quae modo dicimus: scilicet Vomitus, Scotomia, Vertigo, Obcęcitas, Casus, quę omnia intelliguntur in actu percussionis: &aliquando Apoplexia, Stupor, &Febris exoritur cum rigoribus. Nam si sine rigori bus febricitaret, non multum esset periculosum, cum illud causetur à causa primitiua, quę plerunque mouet antecedentem: cum impossibile sit percussionem hanc non in uenire corpus repletum, aut uacuum. Nam si uacuo corpori huiusmodi fractio occur rerit, erit patiens absque febre. Sin autem repletum, &cacochymum occuparet corpus, non sine periculo debet à medicis iudicari percussio, &difficilis curationis. Cum nos doceamur ab Auicenna dicente: Et uulnera quidem, &ulcera omnia periculosa sunt, quae obuiant superfluitatibus corporis maligni, quamuis etiam pe riculosum sit in principio infirmum febricitare. Attamen esset magis suspectum: si à triduo, aut quatriduo post acceptam laesionem caloribus estuaret febribusque combureretur, quando illud à sanguine putrefacto, &sub craneo super pannicu lis retento scaturiret, quod cognoscitur ex symptomatum incremento, licet quoque esse possit circa generationem saniei. Cum Hippoc. ille in suis aphorismis asserat: Hippoc. "Circa generationem saniei, dolores &febres magis accidere, quam facta sanie.