# De chirurgia 175.1-2

Conrad Gessner, De chirurgia, 175.1 to 175.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/175.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/175.1

Nuenta igitur scissura ex contusione facta, hunc ordinem seruabitis, cum recte curare uolueritis. Ante omnia considerare, nunquid sit cum cranei depressione, an non. Nam si cum cranei depressione esset, totum extraheretur quod comminutum esset. Quoniam si ibi maneret, apostema irritaret, cum esse non possit quin sub craneo sit aliquod ossis frustrum, quod duram matrem pungat. Nec intelligantur illi, qui partem inferam iubent perforari. Non enim causam apostematis remouent, cum in qualibet parte comminuti possit esse res pungens, quae est maxima pars apostematis. Et ideo ut causam apostematis effugiamus, totum os contusum & depressum euellamus. Verum si scissura erit absque ossis depressione, non ipsam totam abscindetis, sed partem illam, qua sanies facilius exire poterit, perforabitis. Ad quod quidem patrandum tria habemus instrumenta, quorum unum dicitur raspatorium siue carratorium. Alterum uerò dictum est terebella, & aliud trapanum. Istorum quippe magis dilectum est mihi terebella, eò quia plures in eo inuenio utilitates .s. facilitatem perforandi, nullum infirmo dolorem excitando, quod cum raspatorijs non possumus effugere, ad hoc etiam idoneam faciendo saniei euentationem. Verum hoc unum maximè habet nocumentum, quòd nisi ab idoneo practicoue homine teneatur, facile cerebrum perforabit. Et hoc erit, siquis imprudens motu circulari semper perforabit, quod esset motu tremulo faciendum, quoniam si terebella pertransiret motu circulari, & matrem duram tangeret, ipsam quidem scinderet atque laceraret, quod non accidet tremulo motui, licet tangat duram matrem, punget tantum ipsam, & non perforabit, quare illaesam destituet. Et idcirco qui hanc operam exercitaturus erit, manu sit leuis, consilio potens & aestimatione, nec assuetus grauia pertractare, ut uineas fodere, aut arbores incidere, uel equos strigile curare. Habent hi quidem manum humoribus grauatam, nec facile sentiunt ossis perforationem, si terebellae parum incumberent. Ob idque maxima cum diligentia & solertia facienda est haec operatio, ne dum uelimus infirmos saluare, eosdem interficiamus. Et ideo aliquantulum operam dabitis, ut benè operari inspiciatis, quod postea tutius securiusque operabimini. Facta igitur perforatione, citius, ne ab aëre siphac cerebri alteretur, instillabitis tantum mellis rosati colati, quantum ualeat membranam cerebri cooperire.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
