Latin
175.10 to 175.11
Conrad Gessner, De chirurgia 175.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
At quòd iam prę terieram, diligentius attendite, recteque considerate, quam uolueritis rimulam perforare, ne commissuram aliquam tetigeritis. Quae numero quinque sunt, duae scilicet mendosae: caeterae uerae commissurae dicuntur. quarum haec sunt no mina, uidelicet Coronalis, ab usu coronae, &est in syncipite: Lauda, quae in occipite, &sagittalis siue discriminalis, eò quia est sub capillorum discrimine, cuius extrema tangunt utranque commissuram, scilicet coronalem &laudam. Dua uerò mendosae sunt laterales, in temporum regionibus collocatae, quarum si utramuis scissura tangeret, maiorem adhiberemus diligentiam, quando rimulae possunt accidere commissurę, aut per latitudinem, ita quòd mediam secet com missuram quatuor rectos angulos constituendo, aut per longitudinem. Nam si per longitudinem fieret rimula, hinc inde erit perforandum os, ne discrimen durae matris tangatur, cum sit possibile sanguinem, qui à uenis defluxerit, posse in utraque parte discriminis coagulari. nam si commissuram, in qua dura mater alligatur, limaremus, uel ferreis instrumentis laceraremus, sicuti isti qui à clitellis ad chirurgiam uenerunt, faciunt, timeremus cerebri suffocationem, cum à siphac relaxato comprimeretur.