Latin
176.5 to 176.6
Conrad Gessner, De chirurgia 176.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta enim in eo est succosa rerum cognitio, quantum in nullo apud nostros nostri temporis esse apertè &constantissimè contenderim. Et sanè haud obscurè credimus: quod haec tua quisquis attentè legerit, nisi homo omnino sit nauseosus, superciliosus, aut mente corruptus, planè perspiciet Marianum meum non minus scitè quàm graphice de utroque lapide aureum scripsisse meritò libellum. Qui sicut uerbo dicitur, ita re ipsa aureus conspicitur. Nec iniuria si Fabius ille Francolinus, &Nicolaus Antonius Monopolitanus, uiri quidem in rep. licteraria non postremae notae, publicae utilitati consulentes non putarunt opus in abstruso habendum, immò te efflictim maturo iudicio, &latissima praedicatione sunt hortati, ut hanc tandem tuam omnifariam &irreprehensibilem lucubrationem in excussoris officinam traderes. ego quoque, quod ad me attinet, ita tua admiror &laudo monumenta literaria, ut ea non modo aeterna tui nominis fore confidam, uerùm studiosis &candidis lectoribus mirum in modum continuò profutura. Exeat ergo tandem cum nostris etiam inuitamentis &foelici sidere in lucem preciosus libellus. Nec turbae metuas Mariane literatissime subire ronchos. Vale, &tuum Siluium, ut soles, ama.