Latin
MAGNANIMO AC ILLVSTRI COMITI GVIDO
Conrad Gessner, De chirurgia 177-3
Unproofread scanNot analysed yet
MAGNANIMO AC ILLVSTRI COMITI GVIDO NI RANGONO DOMINO SVO DIGNISSIMO MArianus Sanctus Barolitanus artium &medicinae doctor foelicitatem exoptat. VANTVM pericli sit, illustris ac magnanime Comes, nostra hac tempestate aliorum se quenquam iudicijs exponere, non erit diffici le cognitu, si mores hominum contemplemur, qui fucata magis simulatione, quàm libera uiuendi consuetudine funguntur. Ob idque à scribendi genere penitus diffideram, ne in maledicorum linguas incidissem: Quae ubique locorum non modò pullulant, sed etiam maledicendi prurigine scaturiunt, quod quidem omnibus innotescit. Verùm enimuerò cum me abstinere non ualeam, quando plures me amici precibus coegissent, ut libellum de lapide renum compilarem, nostro aureo libello de lapide uesicae adiungendum, ac etiam tua illa amplissima atque antiqua heroica propago, cui multum debeo, ad id me capescendum adhortaretur sua claritate, iustitia, fortitudine, &liberalitate, animum ad scribendum inducens spopondi sedulò me pro uiribus esse fa cturum. Cum mecum ipse existimarem, honorabilius fore amicorum precibus obtemperare, quàm inuidorum atque hypocritarum susurrationibus tergiuersari. Cum nemo adeò (meo quidem iudicio) in uita circumspectus sit, qui ab istorum liuoribus non inficiatur. Ego autem mecum resipiscens satis laudatum esse illum existimaui, qui uestri splendoris umbra tegeretur. Hac igitur spe animatus ad componendum libellum animum appuli, amicisque tradidi, traditum promulgandum destinauêre. Ego uerò, qui non sum passus, ut sine patrocinio in ur be Venetijs uagaretur undique maledicis referta, existimaui satis corroboratum in medium prosilire, si tua benignitate decoratus ab illustri uestrae prosapiae splendore armaretur, quando cum uerbosis &maledicis, non armis, sed affabilitate &benignitate ab eo erit dimicandum, quibus iratos atque maledicos deuincire soles. Nanque natura ad id te genuit, ut mortalibus fores exemplum dotibus animi, &corporis uiribus. Nam qui uestram belligerandi rationem armis aemulari uoluerit, regem aut imperatorem esse oporteret, in quibus tantum excellit tua illustris magnanimitas consilio, &animi fortitudine, quantum Sol radians inter planetas erraticos splendere uidetur. Quamobrem sub hac umbra in uulgus prodire uolui. nec propterea me audacem existimari uelim, quando humanitas tua, atque affabilitas ad id patrandum me coegit, si hunc paruulum inter uestros famulos ascribendum esse iudicaui tuae amplissimae dignitati dedi catum. Licet enim indignus tanto splendore paruulus iste uideatur, non propterea spernendus est, cum regij mores semper fuerint parua non spernere. Quam obrem dignitatem tuam rogo atque obsecro, ne tali munere dedignetur, cum ubique locorum ac gentium suus appellari gestiam: Cum ea, quae pollent, uirtute omnes cupiunt sese domino suo gratificari. Ego autem cum maximo tenear uinclo seruitutis, &aliam non habeam uiam, qua possim meam seruitutem ostendere, uolui &uolo istum libellum tuae amplissimae dignitati esse dedicatum, ut dantis animum cognoscat, quem si aequo animo &benigna fronte susceperit (ut spero) ad maiora me capessenda adhortabitur, illustri dignitati uestrae obtemperaturum, quam Deus omnium rerum opifex conser uet, &meliori sidere secundet, sui Mariani Sancti deuoti non obliuiscentem. Vale, diuque foelix uiue.