Latin
178.6 to 178.9
Conrad Gessner, De chirurgia 178.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim aliam ob causam id feci: sed pertaesus infirmorum pericu la &remediorum confusionem adinuicem contrariorum, uolui longam eorun dem seriem cum paucorum probatorum utilitate compensare pro renalis lapi dis eductione. Vnde sic anatomia renum relicta, quando in ipsis incisionem fugimus propter pericula &saeua accidentia, quae in operatione solent accidere, exordiamur ab arenularum tantum generatione, quae sunt materia non solum renalis lapidis, sed etiam uesicalis, ut infrà dicetur. Vnt enim arenulae corpora quaedam arida parua, quae ab haerendo, uel aren Sdo dictae sunt, ex caliditate superflua renum, &phlegmatis adustione in humano corpore genita in renibus, uel uijs renum, quae emulgentes dicuntur, ortum habentes à uena caua, quarum quaelibet ad renum concauitatem protenditur à parte superiori, à parte uerò inferiori uesicam uersus oriuntur duo pori uritides dicti, qui ad uesicam terminantur. Quemadmodum dicetur in anatomia uesicae, ubi incisione opus erit. Dictae autem arenulae sunt à similitudine, quam Arenulę unde cum maritimis arenulis habent. Nulla esset enimuerò nominum aegritudinis di uersitas, nisi uno septem modorum unaquaeque appellaretur, quos primi inuen tores aegritudinibus nominandis imposuere, scilicet à membro, ab accidente, à causis, à similitudine, à curatore, ab eo qui talem primum passus sit aegritudinem, à sui substantia &essentia, ut refert Auicenna in fen. 2. primi libri doctrina prima capite octauo: accipiens quidem à suo doctissimo praeceptore Galeno in 2. Therapeuticae, ubi omnia facundissimè recitat, tanquam docens, non autem ag gregans, ut Auicenna fecit. Et quoniam nihil, quod praeter naturam est in corpore humano fit absque causa, ut Galenus primo Therapeuticae asserit, iccirco Arenularum earum causas inquiramus, quae " sint. Quarum esse dicimus materiam, &causae efficientem, ut placuit etiam Auicennae in tertio libro fen. 18. capite de lapide renum dicenti, lapidis generationem non compleri, nisi ex materia patiente, &uirtute agente. Materia uerò bipartita est, in propinquam scilicet &remotam.