Latin
179.1 to 179.5
Conrad Gessner, De chirurgia 179.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim natura repentinas atque instantaneas sustinet alterationes, quod facilè est comprehendi, ut Hippocrates refert in secundo regiminis acutorum. Mala nanque diaeta cibi &potus, quae secundum simile fit, securior est in omni tempore tueri sanitatem, quàm ea quae melior est, si in ea mutatio subito fiat. Deficerent nempe, si à solito usu in alium subitò traducerentur: ut placet Hippocrati in eodem libro dicenti: Qui semel uel bis in die sumere cibum consueuere, si à solito usu in alium subi „tò mutentur, nocumentum eis generat &defectionem: quibus autem non est consuetudo prandere &prandent, mox deficiunt &grauantur corpora eorum, ac torpent atque mollescunt, si coenant, post eructuant acidum. Alij autem sunt, qui naturae mollitiem patiuntur, propterea quòd stomachus eorum contra cursum suae naturae grauatur, cui uidelicet exinanitio fuerit assueta, non autem bis impleri, &bis digerere possunt in die. Similiter autem, &qui bis in die comedere consueuêre, si prandium dimiserint, corpora eorum in se deficiunt, at que ab omni opere exeunt, praecordia dolent, adeò ut eorum uiscera sibi suspen sa uideantur, urina cholerica, uiridisque coloris, stercus incensum. Quidam autem oris amaritudinem, oculos obductos, tempora formicantia, frigidos sentiunt articulos. Quae accidentia, siquidem etiam sanis contingunt ex mutatione diaetae diei mediae, in contrarium quàm solebant, iustum est apud me, ut nequie quam in aegritudine subiungatur, aut subtrahatur, multaque alia, ut diximus in commento de caluariae curatione, in capitulo de ordinanda diaeta, ad quod recurrere poteritis, si in eo indigueritis. Indeque patet quàm sit erronea physicorum praeceptio assuetam &prandendi &coenandi consuetudinem immutare. Quae quidem omnia sunt quandoque materia, sanies ulcerum in renibus, aut alijs, &praesertim si retentor materiei in renibus existens, esset debilitas uirtutis expulsiuae, propter complexionem, aut apostema calidum, &erysipelas, &ulce ra in renibus: aut constrictio, &retinerentur in eis superfluitates residentes omnis aquositatis, quae prouenit ad eos, &quicquid esse poterit phlegmaticorum humorum causa generandorum sicut legumina ferè omnia. Irtus uerò agens est caliditas egressa ab aequalitate, quapropter renum temperamentum disproportionatur ab ea quae est secundum naturam consistentia.