Latin
179.10 to 179.13
Conrad Gessner, De chirurgia 179.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim caliditas esset datrix formarum, &frigiditas etiam. Non enim caliditas est datrix formarum, ut quidam sentiunt, sed uirtus informatrix calido frigefacto &frigido calefacto tanquam suis instrumentis potioribus utens ijs effigiandam formam caelare assuescit. Praeterea non essent duae qualitates actiuae, si unius effectus ab alterius effectu non reprimeretur. Veruntamen non uno &eodem modo, &secundum pręsuppositam materiam unum congelaret, &alterum desiccaret. Nam caliditas indurando congregat homogenea ipsorum heterogeneum segregando, uel exiccando. Frigiditas autem non tantum homogenea, sed etiam heterogenea congregat, non exiccando &diuidendo, sed congelando, quod quidem mihi astipulari uidetur Aristoteles in secundo generationis &corruptionis, dicens: Calidum enim id est, quod congregat cognata. Nam disgregare, quod quidem ignem facere autumant, est congregare cognata, cui accidit alienigena expellere. Frigidum uerò id est, quod coniungit, &congregat similiter &cognata &alienigena, &c. Haec fortasse aliquibus absurda, &rationis expertia uidebuntur, nisi terminos calidum &frigidum benè ruminauerint, maximeque si insueti fuerint talia audire, uti recitat Aristoles in fine „secundi metaphysices, dicens: Contingunt autem auditiones secundum con„ suetudinem entibus. Nam ut consueuimus, ita dignamur dici, &quae praeter ea „non similia uidentur, sed praeter consuetudinem, minus nota, &magis extranea. Nam consuetum notius, &c. Si enim haec absurda dicunt sensibus apparentia, absurdiora etiam esse confitebuntur. Si quis diceret imaginatiuam uno &eodem tempore, uel instanti, &eodem membro contraria simul &semel imaginari, in actu uerò poni non posse, non ratione agentis, sed ratione instrumen ti, cuius operatio ad unum oppositorum uel contrariorum inclinatur. Apparet enim ex uirtute motiua duos esse contrarios motus ipsius manus, si unus di gitus eleuaretur, alter uerò deprimeretur, uno &eodem momento factos. Vnde sequitur animam moueri motibus contrarijs sensibus alligatam. Indeque fiunt impossibilia nedum medico, sed etiam philosopho, quae naturae sunt possibilia, cum non possint imaginari per quae media impossibilia nobis uisa operetur natura, quae nobis insensibilia fiunt. Quando modis, &terminis id exprimendi careamus, sensibus alligati. Ideoque frigiditas lapidis crementum operatur congelando: caliditas uerò in renibus, humiditate phlegmatis consumpta, generat exiccando arenulas aliquando albas, nonnunquam citrinas, &interdum rubeas, subrubeasque ad nigredinem tendentes. Insurgunt quippe colores isti ex uarietate graduum caliditatis, non autem à loco, uel materia, ut nonnulli dixerunt.