# De chirurgia 180.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 180.1 to 180.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/180.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/180.1

sicque nunquam excusatione uacant, qua non tantum alios auaritiae inhiantes, ueluti gulosos, qui antequam sol & natura delectabiles fructus suo tempore producant, auidè inhiant, sed etiam seipsos operam & oleum perdentes decipiunt. Dimittamus igitur uentosos homi nes, & ad nostrum propositum accedamus. Vm ergo humiditas phlegmatis à calore consumpta fuerit, remanet illa ter Grea materia tali affecta qualitate, ut regressum ad humiditatem amplius habere non ualeat. quae si casu aliquo ab humiditate uiscosa conglobata fuerit, lapis in renibus agglutinaretur, quando res arida & sicca nunquam in unum compingeretur, nisi cum humiditate associaretur. Latè quidem patêre existimo, si ter ram frigidam & siccam, cum aqua frigida & humida, uel cum uino calido & humido temperatam inspiceremus, non à calido uel frigido, sed ab humido in glo bum aceruatam diceremus. Quae quidem arenulae, si in uesicam ab emulgentibus, & renibus per poros uritides laberentur, in maiorem lapidem glomerarentur. Vnde notum est arenulas in renibus generari, & in uesica in magnum lapidem cumulari ab ipsa frigiditate agente, uiscositate ipsa cooperante: cum proprium sit calidi à siccitate corroborati, & frigidi humiditati associati congelare. Ea enim quae à caliditate & siccitate congregantur, à frigido & humido dissol uuntur. Et quae à frigiditate, & humiditate erunt concreta, à caliditate & siccita te liquescent. Ex quo sequitur, uno medicamine lapidem posse educi, solui uerò non posse, cum qualitates contrarias in se retinere non ualeat, licet ex simplicibus contrarijs unum conficiatur: tamen cum miscentur & componuntur, ita ut uniantur & adueniat eis commixtio, aduenit complexio secunda composito medicamini, per quam operatur in aegritudinem, ut Auic. placet. ergo diligens sit medicus, qui lithiasim curare uoluerit, ut omni solertia inquirat, lapis ne à caliditate, an à frigiditate indurescat? Satis quidem hoc manifestabitur, si solerti indagine corporis habitudinem, & eiusdem urinam inspexerit. Nam si patiens erit bonae habitudinis, & in colore debitae coloratus, & urina eius erit colorata aliquo colore, qui à sanguine & speciebus cholerae, cum quibus stat uita humana, coloratur, & sedimen eius non multum in matula descenderit, & arenulae rubeae, uel croceae apparuerint, liberè ratiocinari poteris, lapidem in tali à calido & sic co in renibus generari. Sin autem contraria signa habitudinis extiterint, & urinae signa super frigiditatem attestantia, & sedimen erit grossum, & uiscosum uel muc cosum, non dubites prognosticare à frigido & humido lapidem ipsum in uesica augeri.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
