Latin
180.5 to 180.8
Conrad Gessner, De chirurgia 180.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc operae precium est uidere plerosque homines, qui falso medici nomine funguntur, quàmplurimos quorum credulitatis me maximè taedet, saeuorum accidentium irritamenti corporis affligendi, promissione quadam frangendi la pidem in uesica cum ijs, quae inglutiuntur, ad Acheronta miserrimè credulos transmittere, nulla congelati lapidis consideratione habita. Sunt autem hi, qui non rationibus &experientijs, quae nempe fidem inuentis faciunt, sed auiditate nummorum ad id perpetrandum excitantur, hostes generis humani perniciosissimi. At qui lapidem renalem facilè patiuntur, sunt pingues, tum propter uiscosi nutrimen ti superfluitatem, tum etiam propter meatuum constrictionem à partium inhaerentia causatam: eosque subsequuntur tenues ¯i, propter caliditatis excessum à nimia siccitate contenti. Hi autem magis lithiasi mente &corpore in uesica, quàm in renibus cruciantur, quamuis urinam grossiorem, &plurimam mingant à naturae siccitate. Ex his igitur colligimus lapidem esse arenularum glomerationem in corpus durum conuersam, uel à caliditate ab aequalite egressa cum humiditate concoctam, uel à frigiditate cum humiditate uiscosa compactam. Qui quidem duplex est, alter renalis, alter uerò uesicalis, denominationem suscipientes à loco, ubi plurimum generantur. Quamuis etiam in alijs corporis particulis generetur, uerùm inter se non parum differunt. Est enim renalis lentor parumper, &Lapis renalis. minor, propter loci constrictionem, &magis ad rubedinem declinat, propter caliditatis fixionem. Vesicalis autem est durior &maior propter loci capacita-Lapis uesicalis tem, decliuis magis ad nigredinem, praesertim si caliditas non erit aequè sufficiens humiditatem ipsam exiccare, ut patet in lignis humidis ab igne urendis, &etiam ad citrinitatem luteum colorem dictam, propter maiorem humidi exiccationem à calido factam, &ad albedinem, propter frigidi coagulationem, &Dubitatio. secundum gradum actionis, aut mollior uel durior compingetur. Non est hic modò locus discussionis, sit ne morbus, an morbi causa lapis in renibus, uel in uesica, cum ad ipsius curationem intendamus.