Latin
182.5 to 182.7
Conrad Gessner, De chirurgia 182.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
salis parum, &fiat enema, quod subseque tur cataplasma tepidum dolenti loco prius butyro calido inuncto superimponendum, cuius talis est ordinatio. Recipe foliorum caulium, prasij, maluarum decoctarum in iure capitis castrati. M. iij. radicum althaeae in eodem iure decoctę &cribellatę lib. j. mucillaginis seminis lini, foenugręci, an lib. 5. olei anethini, camomil. liliorum alborum ana unc. iij. butyri unc. vj. mellis communis unc. vi. pistatis pistandis simul omnia misceantur, &postea dilatentur cum decoctione, in qua decocta fuerunt folia herbarum, &radices, &ad ignem bulliant adden do tantum farinae frumenti &ordei, quantum ualeat ipsum in formam pastae re ducere: quo tepido utendum est, &quousque caliditatem actualem retinebit, permanere in loco debet: cunque infrigidare patiens idem senserit, permutandum erit non semel, non his, sed totiens, quotiens opus fuerit, ut dolores obtundantur. Nam eo ordine seruato, priusquam opinatus fueris, dolores mitigabit. Veruntamen quia sunt nonnulla simplicia, quę non ita in promptu sunt, ut confici cataplasma possit, hoc deinceps emplastrum ordinato. Recipe micae panis in la cte, uel in quouis iure decoctae &pistatae lib. ij. butyri unc. iij. olei anethini, rosati, camomil. ana unc. ij. croci puluerizati scrup. ij. uel 3. j. mellis communis unc. quatuor, omnia simul in cacciola bulliant, &si tibi liquidum apparuerit, adde farinae frumenti quantum ualeat ipsum aliquantulum informare, ut formam emplastri suscipiat, deinde addentur uitelli sex ouorum, quae benè baculo agitando incorporentur.