Latin
RAPHAE ARCHIEPISCOPO NEAPOLITANO ALMAE
Conrad Gessner, De chirurgia 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
RAPHAE ARCHIEPISCOPO NEAPOLITANO ALMAE Vrbis Gubernatori, Marianus Sanctus Barolitanus artium &medicinae doctor de se benemerenti perpetuam foelicitatem exoptat. M diu essem reuerendissime domine auersatus meorum sodalium petitiones, qui à me assiduis precibus flagitabant, ut libellum componerem de lapide ab ipsa uesica per incisionem extrahendo: quanquam id mihi molestum esset, quod caelandum duxeram, in uulgus prodere, tamen uictus eorum precibus domesticisque argumentis, non potui illis in hoc morem non gerere. Quis enim esset tam ferus, asper, indomitusque, ut pre cibus non uincatur, amicitia non mitescat, &assidua consuetudine non mansuescat? Quamobrem scripsi, &in libellum hunc paruulum, quae me diu exorauerant, congessi. Cum igitur non deceret, ut per urbem sine tutore uagaretur, quando tot tantisque inuidis &maledicis occurreret, statui exiguum hoc munus tuae dignitati dedicare, sub cuius umbra facilè maledicentium dicta paruifaciens inuidorum susurrationes abominabitur, cum hac nostra tempestate, qui tecum pietate, iustitia, &liberalitate conferendus sit, habeam neminem. Cuius qui dem rei non paruum testimonium affertur, quòd cum maximum almae urbi sede uacante per obitum sae. me. Leonis. X. Pont. max. periculum immineret, te iu stum, prouidum, &sagacem istud sacrosanctae Rom. Ecclesiae Collegium, te nesciente, spontè gubernatorem elegit, ut urbi intestinis odijs grauidae summo prae sidio subsidioque esses. Quod quidem illius sacri Collegij opinionem non fefellit, cum sanctius religiosiusque uixissent homines, te gubernatore, quàm cum à iustissimo illo Octauiano Imperatore regerentur: cum tu solus sies hoc in nostro saeculo, qui priscorum dogmata tua cum summa prudentia &doctrina ob scurare possis. Nam non minus in regendo rectores omnes anteis, quàm sol terram irradians, luminis claritate planetis caeteris antecellit: ob idque non parum aetati nostrae, omni adulatione deposita, gratulandum censeo. Quapropter reue rendissime domine te oro atque obtestor, ut ea, qua soles gratia homines allicere, uelis hoc meum paruum munusculum suscipere. Quod si, ut spero, à tua benignitate susceptum erit, sanè ad maiora excitabor capescenda, &Deum optimum rogare non desinam, ut quae pro ampliori tua faciant fortuna, foelicibus sideribus contribuat. Benè uale.