Latin
184.13 to 184.14
Conrad Gessner, De chirurgia 184.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Multotiens etiam ex frigiditate adeo constringuntur musculi, ut non solum urinam retineant, sed etiam syringa non admittunt, &dolores ex retenta urina adeò increscunt, ut hominem interficiant. Ne igitur hoc accidat, aperiantur instrumento in siphone uel in canali uirgae iniecto, nam statim minget, &sanabitur, quod ego rostrum arcuatum appello à similitudine rostri animalis, quod Veneti arcuatum nominant, nos autem terlinum ab ipso uocis sonitu dicimus, cuius forma talis est multum ei consimilis: &tantae esse debet longitudinis, quanta est ipsius mentulae elongatio, ad hoc ut collum uesicae explicet dilatando, si quando erit necessaria ipsius operatio. Si uerò molestaretur talis affectionis cruciatu ad tempus infirmus, non expectet, quin se aureae, tutae, salutiferaeque nostrae extractioni summittat, antequam saeua ac crudelissima accidentia insurgant, in quibus talis operatio non solum erit suspecta, sed etiam &ipsum uiuere. Ideoque ille, qui talem patietur affectionem, sit audax nihilque timeat, physicis per suasionibus relictis, qui dum pericula fugienda suadent, perpetuo cruciatui mi serrimum destinauêre, dummodo diligens reperiatur operator secundum nostrae extractionis modum, qui modo subsequitur.