# De chirurgia 184.6-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 184.6 to 184.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/184.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/184.6

Quod arroganter esse dictum neminem existimare ue lim, cum sim nullius asscriptus iurare in uerba magistri, Sed quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes: ac etiam ab ipsa ueritate impulsus, non possim uera non dicere: cum amicus Socrates, amicus Plato, sed magis amica ueritas. Quemadmodum ipsemet Auic. refert in capitulo de intentione ad curationes uniuersales febrium putredinis, cum in Rasim inueheretur, cuius uerba hęc sunt: Quia omnis contradictor, in primis, cum est super ueritatem, est excusatus &c. Quamobrem, quae uera scripserint, in eisdem laudandi sunt: quę minus apta prodiderint, in eisdem explodendi sunt. Et ideo quaecunque dixero, ne idem mihi con tingat, experimento & ratione probata erunt: maximè uerò in meo magno ope re Baroli incaepto, si deus mihi terminum uitae meae prolongauerit ut in illo extremam manum imponam, haec, quae nunc dico uera omnia esse cognoscentur. Quanquam nunc ipse uideam multos susurratores atque obtrectatores meam scri bendi opportunitatem uitio daturos. Nonnulli etiam dicent, quando idem assequi non possunt, talem esse animaduertendam diligentiam, quod quidem non ob aliam causam machinabuntur, nisi ut me ab incoepto distrahant, meque à scribendi genere impediant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
