# De chirurgia 185.8-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 185.8 to 185.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/185.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/185.8

Mea uerò intentio non est hominem curare, quamuis id possem facere secundum humoris peccantis exigentiam, sed tantum amicis, qui maximè id me rogauerunt, ordinem, quo usus sum, & utitur meus magister, describere, in quo tantum ea perstringam, quantum ad meam explendam intentionem necessaria erunt. Verùm siquis incidendum purgare uoluerit, sit eius intentio digerere, & choleram purgare. Quoniam nullus humor in uulneribus est magis nociuus, quàm cholera, praesertim ubi natura doloribus irritatur. Digeritur autem à syrupis de endiuia, buglossa, uiolis, rosis, nenufare, & similibus cum suis aquis. Purgatur uerò cassia, manna, rhabarbaro, syrupo de rosis solutiuo dicto de tribus infusionibus cum decoctione florum & fructuum cordialium pondere & quantitate, quibus infirmi corpulentia indigebit. Quare nunc exordium ab ipsa anatomia, ceu ipsa materia expostulat, foeliciter auspicemur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
