Latin
186.1 to 186.5
Conrad Gessner, De chirurgia 186.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si casu aliquo uulneraretur, consolidationem integram reciperet, cum carnosum musculosumque existat. Si uerò profundius . s. ipsa neruositas discontinuaretur, nullo modo partium unitas coiret. Quapropter summo opere cauendum est in ad ministrando ipsum dilatans, ne tantum dilatetur quòd ad ipsam continui disso lutionem attingat. Quod si ad hoc peruentum erit, duorum alterum nullo modo effugeretur, aut infirmi perditio, aut mictus urinae inuoluntarius. Circa quae ratione claudicantes ignari operatores saepissime cespitant. Quod quidem cau tum erit, si prius calculi extrahendi quantitas fistula ipsa tentatiua consideretur. Quę si oui magnitudinem in uiris excederet, talis operatio, diligentiori solertia ad ministranda erit, ne mali medici nomen subeundum sit. Collum autem ipsius foratum est foramine paruo (quod os dicitur) per quod urina defluit ad canalem uirgae, ex quo ipsamet urina emanat. Protensum est autem collum uesicae usque ad os femoris, cum quo uirga continuatur alligata multis ligamentis &chordis: quae oriuntur ab osse femoris, cum multis neruis ortis à nucha: &ideo multae sensibilitatis est, &idoneae extensionis, quemadmodum dicit Mundinus in tractatu quem de anatomia composuit. Verùm haec, quae nunc de uirga dicuntur, non sunt ad considerationem, qua utimur ad calculi extractionem, ideo haec nunc praetermittantur, quando ad id regrediemur, cum de ipsa incisione sermonem exquisitum contexemus. Nunc uerò de temporis electione quando ad id multum confert, aggrediamur. Caput III. de temporis electione. CVm animus noster dicere temporis electionem, quae ad talem pertineat oOperationem consequendam, maximè cogitet: non ab re fore ducimus, ut paulò altius principium repeteremus, omittendo quae de ipso accuratissimè phi losophi ratiocinantur. Verùm coelum primo ipsum more astronomorum fabri cabimus, ad hoc ut facilius, quae de eo dicuntur, percipiantur, quando nostrum non esse censemus coelos adire, circulos distinguere, &lynceo acutoque intuitu gradus minutaque subtrahere, &multiplicare regulis &ordine, quibus utuntur nostri conterranei, loannes Buttalogiia dictus, &loannes de Cichillis, circa quae adeo uersati sunt, alter natura, alter uerò arte edoctus, ut caeteris alijs eiusdem fa cultatis hac in nostra tempestate facillimè antecellant.