# De chirurgia 186.10-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 186.10 to 186.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.10

Cum igitur Sol sub ipsa ecliptica regulariter decurrendo (nam caeteri planetae aliquando sub ecliptica Primus graexistentes, modo ad austrum, modo ad septentrionem uagantur) à primo gradus arietis. du arietis tria signa integrè peragrauerit, unam anni quartam perfecerit, quae uer dicitur, quod calidum & humidum est, ut refert Hippocrates in lib. quem verde aëre & aqua ac regionibus edidit. Cum uerò trium aliorum signorum gradus defluxerit, tunc aliam compleuerit quartam, aestatem nominatam, quae calida Aestas. Autumnus, & sicca est. Si uerò tria alia signa transfugauerit, iam aliam partem autumnum dictam collegerit, qui & frigidus & siccus est. Quòd si huic numero elabendo Hyems. tria alia addiderit, hyemem quae frigida & humida est, nobis assignauerit. Cum itaque eo unde anhelantes equos decurrendo fatigauerit, continuò labore con Annus. quassatus reuertetur, unica tantum reuolutione facta, tunc annum nobis anno tabit. Quapropter creditum est annum his quatuor partibus constare: Ex qua igitur anni diuisione facilè cognosci potest, quae pars maximè conducat huic calculi extractioni: Quanquam quęlibet idonea sit lapilli extractioni, cum à ne Tempus ad in cessitate ad id aggrediendum compellimur. Veruntamen si induciae à talis mocidendum. di aegritudine darentur, maximè illa eligenda est, quae ipsius uesicae complexioni conformis sit. Quamobrem autumnum in hoc primo eligimus: cum ipsius uesicae complexio, ratione neruositatis & musculorum, frigida sit & sicca. Quem postea sequitur amoenum floridumque uer cum aestatis principio. Verum Venti fugiendi. enimuerò aliqui malorum uentorum fugiendi sunt, quales meridionales, qui omninò in tali re corruptiui existunt. Necnon hercle frigiditates actuales in hoc opere propter nimiam ipsorum mordacitatem cauendae sunt, iuxta illud Hippocrat. Hippocratis. Viceribus frigidum mordax cutim indurat, dolorem sine sanie fa cit, nigrores, rigores, spasmos, tetanos, & febres. Estque alia temporis significatio à planetarum aspectibus eligenda: quemadmodum ille facit meus conterraneus Antonius Piscis in omni sua actione, uir quidem doctissimus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
