Latin
Cap. V. de Itinerario
Conrad Gessner, De chirurgia 187
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. de Itinerario. Vbsequitur hanc altera, non longè à prima dissimilis, quae paululum grossiDor, solidiorque dicta esse debet. Verùm à dimidio sui, usque ad extremum quod uirgam ingreditur, in sua conuexitate, concauam esse oportet: Cuius nomen Iti nerarium dictum est, eò quia super ipsum incisio facienda est, quoniam ipsa quo usque protendatur, nobis fidelissimè collum uesicae patefacit: unde sibi tale nomen assumpsit: Cuius enimuerò forma talis est. Concauumque habet dorsum: ad hoc, ut cum inciditur talem nouacula concauitatem ingressa, completam incisionem, usque ad canalem uesicae impressam emoliatur: Quapropter solers, diligensque sit operator ipse, ne hinc inde medietatem itinerarij relinquens, altius quàm necesse est nouacula imprimatur, quod si accideret, maledicis &inuidis operator, nedum infirmus miserrimo periculo exponeretur.