Latin
187.1 to 187.5
Conrad Gessner, De chirurgia 187.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quam qui sciuerit, mirabilis, stupendusque dicetur iuxta illud Hippocratis in primo suorum prognosticorum dicentis: Est etiam quoddam coeleste, in quo oportet ipsum medicum prouidere: cuius si tanta sit prudentia, mirabilis est nimiumque stupenda nónne illius est, ut futurum periculum uel omninò prohibeat, uel competenti adminiculo tolerabilius fiat: &si mo rituro finem, alij uerò salutem praenunciet, nunquid accusationem in altero me retur? Quod quidem aduertens ille doctus Haly in prologo, quem in librum Hip pocratis de statu aegrorum secundum Lunam composuit, his uerbis prorumpens haec ait: Dixit Hippocras medicorum optimus, cuiusmodi medicus sit, qui astronomiam ignoret, est enim tanquam caecus uiam baculo examinans, huc illucque miserabiliter cespitans: pro qualibet boni, maliue apparentia phan tastica, &inani, ut fatuus, trepidans &exultans, nullus homo se mittere debet in manus illius, quia non est medicus perfectus, nec nomine medici meretur decorari. Quapropter non possum non deridere illos, qui astronomiam medico necessariam non esse dicat, cupientes hoc modo ignauiam suam tegere &ignorantiam, fidem non praestando uerbis illius doctissimi uiri, quem fingunt hoc ipsum scripsisse, ut astronomiam, quam tanti fecerat, tali sententia illustraret, ad eamque capessendam audientes feruentius excitatos animaret, ueluti omnes faciunt authores in suis operibus. Enimuerò satis esset illorum fucata atque colera ta excusatio, cum astrologum magis quàm medicum talem uirum censeant: nisi huic uiro suppetias afferret, succenturiatusque ueniret ille facundissimus magnusque Galenus loquens in fine tertij libri de spermate, capitulo de cognitione aegritudinis secundum planetam, diem, &horam, haec uerba: Scire etiam medicum, decet planetam &signum in quo aeger aegrotare coeperit, &tempus secundum „diem, &horam, si infirmitas fuerit secundum signa &planetas. Nam si accidenta „liter ex acutione signi &planetae esset, habet aliam distinctionem. Si uerò medi „cus nesciuerit infirmitatem per numerum, id est, per naturam signi &planetae, „perscrutetur pulsum &horas, ut dictum est, &c. Hoc idem in Canticis olefecit „Auicenna obscurius tamen in 403. dicens hoc modo: Causa quidem crisis, si sit, eorum relatio uera, est quoniam Luna uariat actionem in morbis, &in 404. sub, iungit: Iam quidem peragrat &abscindit celeriter circulum suum: est quidem „causa celeris motus &mutationis, fortificatur quidem interdum in hoc, &in „terdum debilitatur: Hoc autem notum est in arte astronomorum.