# De chirurgia 187

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. V. de Itinerario. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/187

Cap. V. de Itinerario. Vbsequitur hanc altera, non longè à prima dissimilis, quae paululum grossiDor, solidiorque dicta esse debet. Verùm à dimidio sui, usque ad extremum quod uirgam ingreditur, in sua conuexitate, concauam esse oportet: Cuius nomen Iti nerarium dictum est, eò quia super ipsum incisio facienda est, quoniam ipsa quo usque protendatur, nobis fidelissimè collum uesicae patefacit: unde sibi tale nomen assumpsit: Cuius enimuerò forma talis est. Concauumque habet dorsum: ad hoc, ut cum inciditur talem nouacula concauitatem ingressa, completam incisionem, usque ad canalem uesicae impressam emoliatur: Quapropter solers, diligensque sit operator ipse, ne hinc inde medietatem itinerarij relinquens, altius quàm necesse est nouacula imprimatur, quod si accideret, maledicis & inuidis operator, nedum infirmus miserrimo periculo exponeretur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
