# De chirurgia 189-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. X. De Forcipe. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/189-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/189-2

Cap. X. De Forcipe. EN quo modo plausu Forceps in ore patulo serratiles dentes afferens uiam Ead dolorosum lapidem extrahendum affectat, annum sibi existimans quicquid temporis ad bolum faucibus auidis capessendum elabatur. Quapropter ne tali auiditate nos mordeat (manum enim scribentis aspiciens, quasi sese designari cupit, quae sua propria erunt, dicere incipiamus. Verum quia forma ipsa, quae talismodi est milliunernerem angu omnibus nota est, cum sint duo ferrea hastilia ad instar crucis insimul conclaua ta, nihil de eo esset dicendum: sed ne uideamur aliquid, quod ad nostrum faceret propositum, dimittere, dicamus igitur, quòd cum fuerint ipsa hastilia conficata simul pars illa anterior, quam in concauitatem ipsius uesicae impingemus, sit à commissura ad dimidium unius palmi extensa ad instar anseris rostri fabricata, cuius pars superior, quae corpori adiungenda est, lenis sit, ne ualeat naturam infestare: pars uerò interior aspera & spinosa, ne lapis quem comprehenderit, possit ab eorum faucibus excidere. Posterior uerò pars, quae duos annulos nostrorum digitorum capaces habet, ad eiusdem mensurae longitudinem praeter annulos dictos ab eadem commissura elongetur. Quo facto ipsius longitudinem, qua nos ipsi indigemus in tali operatione, nacti erimus. Verùm à tergo ipso rum annulorum duo parui unci oriantur, ut cum opus fuerit, funiculus qui alligata uno annulorum erit, ab uno unco conuersa in alterum alligetur. Haec est igitur forma ipsius forcipis, qui sibi duo Latera aliquando iungi uehementer uociferat, cum bolum, quem ipse comprehenderat, prae magnitudine sine duorum laterum auxilio foras extrahere minimè ualuerit. Dicamus ergo qualis fit illorum forma, quando forceps eorum suffragia in aliqua lapidis extractione aueat.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
