# De chirurgia 189-3

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. XI. De duobus Lateribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/189-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/189-3

Cap. XI. De duobus Lateribus. CAEC duo latera, quorum subsidia tantopere forceps inhiat, huiusmodi ordine conficiuntur. Calescat igitur chalybs igne follibus insufflato, calefactusque in formam retusae latitudinis, quorum talis est forma redigatur, & ad instar rostri anseris, ut de forcipe dictum est, malleis extendatur ad tantam longitudinem, quanta ultimum forcipis, quod in uesicae cauum intromittendum est, ualeat complecti ab ea parte commissurae, quae operantis ma nus inspiceret. Sitque rectae longitudinis, qualia sunt forcipis rostra. Verùm à par te post aliquantulum curuetur, & in formam temonis contundatur, quae pars sit quatuor digitorum oblonga, & in superficie dilatata, secundum latitudinem unius pollicis, multisque foraminibus perforata. His igitur peractis, unum latus erit confectum, eodemque modo & ordine alterum constituendum est. Verùm unum istorum taliter aptandum est, ut in eo aequalis tabella eludens, oppositis foraminibus superponatur, ut latus alterum intra se concipiant, quod conceptum in uno tantorum foraminum clauo paruulo suspenso posito retineant. Quae quidem Latera cum sic fuerint exposita, forcipem unum facient, quae ita se habebunt, ut de forcipe dictum est, quando pars exterior laeuis sit, interior uerò aspera & spinosa. Quoniam haec forcipis officio aliquando unà cum eodem forcipe fungentur, tum maximè quando forceps ab ipsa cauerna bolum prę ma gnitudine deficeret effodere. Absoluti igitur à Lateribus, subdamus nunc sermonem de Frangente in curam non admittendo. postea de Verriculo agendum erit, quod calculi euulsionem subsequitur. Cap. XII. De Frangente in curam non admittendo. Vbsequeretur illud medius fidius instrumentum pertractare, eiusque formam D & modum operandi dicere, quod Frangens dicitur, nisi ab eo maximum, dum administraretur, periculum talem aegritudinem patienti manibusque preca rio expetiti pręceptoris submisso inferretur. Quod cum ab exercitatissimo quo que in operationem ducatur, fit, ut nedum periculo, uerùm etiam morti infirmus exponatur: ob idque de eo silendum duxi, ne huic aureae operationi incredulitas paretur, dum à minus practicis & expertis agitaretur, cum hac in nostra tempestate audaciores magis, quàm doctiores sint homines, sibique multum praesumant atque arrogent, & uideri magis medici, quàm esse cupiunt, imitantes sophistarum importunitates. Quapropter de eo nullam faciam mentionem in ipsa calculi extractione, tum quia multum in operando temporis consumitur, difficiliorque fit eadem ab ipso magistro in tali operatione miserrimum patientem laceraturo: tum etiam uesica ipsa fractione conquassata aëri & frigiditati exponitur, quo maximè ipsius complexio alteratur: ac etiam longa lapidis frangendi inquisitione uesica saepe laeditur, & pestiferae laetalesque inflammationes excitantur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
