# De chirurgia 189

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. IX. de Aperiente. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/189

Sed breuior pars sit illa, quae primo uulnus ingredi debet. At uerò extremum duarum aliarum partium, quod crus majus abscissium intrauerit, utique malleandum est, quod uulgò dicitur rebattere, ut possit liberè in talismodi cruris abscissione sursum deorsumque decurrere: eodemque modo & ordine alterum latus componendum est. Quo facto, iam Aperiens siue Dilatans habebitur. Cui etiam hoc ad dendum est, ut una pars superioris cruris, quae manibus nostris se capiendam praebet, alteram abscissam ingrediatur: ad hoc ut firmius in claudendo atque aperiendo sit. Hoc etiam inspiciendum est, ut cum fuerit clausum, partes extremae laterum, quae retusae latitudinis sint, insimul concurrant. Quae ex parte superiori, quae carni incisae, cum in uulnus impellenda erunt, iunguntur, laeuia sint, omnique aspe ritate careant, ne cum ad operandum aptentur, uulnus ualeant cruentare. Sicque erit Dilatans ipsum, quod maximo desyderio, quando extractioni uiam praeparauerit, forcipem ad id patrandum aduentare desyderat. Quapropter, ne tali auiditate priuetur, mordacem forcipem, quoniam sine ipso frustra operatum esset Dilatans, confestim subsequi ordine suo praeparemus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
