Latin
191.1 to 191.4
Conrad Gessner, De chirurgia 191.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quo quidem non parum in operando impediretur, dum propria utenda sibi exposceret. Quapropter ne quid temporis frustra labatur, nunc ipsum operaturum cum instrumentis exponamus. Postquam igitur lectulus, in quo aeger ipse cubet omni diligentia, ut superius dictum est, cum de eo sermonem faciebamus, stratus est, antequam incidendus bindis irritetur, clam furtimque sua surripiat instrumenta, ne talium apparatu infirmus expauesceret. Quae inter tunicae &diaploidis manicas, omnia disponat argentea, ordine, quo superius scripta sunt, à Fistula ipsa tentatiua per caetera discurrendo, donec ad ipsum Dilatans se applicuerit: Quod propter distenta brachia in caligis super umbilicum est caelandum, ibidemque Forceps parum inferius occultandus est, quem ultimo propter affinitatem, quam secum duo Latera contraxerant, in huiusmodi extractio ne commodè subsequetur. Idque etiam fieri debet, ut aliquantulum calescant, ne sua frigiditate ualeant uesicam alterare, cum ipsa frigiditas nedum inimica sit ossibus, dentibus, neruis, &medullis, uerùm etiam humani corporis destructiua. His igitur sic absconditis, debet etiam manicas ambas paruo linteo pan no annodare, tum ne instrumenta, dum infirmus pertractatur, toruis oculis ab eodem inspiciantur, tum etiam ne à sanguine, si quid ab ipso uulnere effluxerit, eiusdem manus cruententur. Sic itaque magister praeparandus est, ut à tali operatione expeditius absoluatur. Cap. XVIII. Quo modo sit exequenda lapidis extractio. POstquam ab illis, quae necessariò incisionem praeterierant, pedetentim recessimus, &ad eam perpetrandam in ipso tempore accessimus, quam omni, qua decet, cura, diligentia, &attentione nunc perstringemus, haec duo ante incisionem, quando ad ipsam non parum adiumenti afferant, necessarium esse medicum animo &oculis prouidere, nec non fistula tentatiua diligenter expiscari, omnibus, qui rationibus idem consyderabunt, facillimè apparebit. Quorum primum est incidendi urinam inspicere, inspectamque consyderare, si quae sanguinis guttulae in ea apparuerint, uel eadem sanguineo rubore infecta fuerit. Quibus quidem uisis, statim ipse asperum, spinosumque esse lapidem prognosticabitur. Huius autem signum est, quòd in mingendo doloribus atque incensiuis ardoribus miser infirmus cruciabitur. Si uerò eadem lactea turbidaque extabit, laeuem lubricumque lapillum foras eijciendum dicere minimè erubescat, eò maximè, quod prognosticum signo huiusmodi corroborabitur.