Latin
191.8 to 191.12
Conrad Gessner, De chirurgia 191.8-12
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum est hercle, quod non sine mortis periculo fieret, si multum inferius iuxta anum abscinderetur, cum maximè uereremur, ne aliqua haemorrhoidalium uenarum incidatur, unde multum sanguinis superflueret, tum etiam, ne in dilatando aperientis operatio multum extenderetur ad ipsam uesicae neruositatem. Quamobrem ut haec omnia declinemus, locum ipsum designabimus inter anum &ossis femoris extremum, quod duorum extremorum medium dictum est. Quo designato erigat se, &manu sinistra uel dextra, si sinister erit, priapum accipiens, dextera uero, uel è contra secundum quòd magis idoneus aptusque fuerit, instrumentum itinerarium in eiusdem canalem immittat, &complicando instrumentum uersus umbilicum usque ad uesicae cauum impingat. Iterumque reuersus eo unde surrexerat, pollice ac indice manus sinistrae firmi ter capiat, quicquid itinerarij superius eminuerit, quod umbilicum uersus deflectat. Altera uerò totius manus parte priapum ad se impellat, &manus dexte rae auriculari digito locum, in quo incisio fiet, super itinerarium frequenter pal pitet, quem (si tensum inuenerit: sin autem non, manu sinistra tantum Itinerarium impellatur, donec locus incidendus intendatur) uno impulsu incidat à la tere dextro, si dexter erit, sin autem sinister, à sinistro secundum longitudinem. Nam secundum hanc incisionem facilius uilli musculorum, &incisa cutis quan do suas sequetur rugas, consolidabuntur. Quapropter non possum scriptores alios non admirari, teque praesertim mi Celse Corneli, cum alij secundum latitudinem uillorum, tuque rugarum, incisionem faciendam esse iusserunt, cum in idem maximè inciderent, quod euitandum duxerant tali facta incisione. Quis ergo in hoc dubitaret, siue distensus, siue quauis corporis positione cubaret, dummodo crura simul coirent, uulneris labia non parum distare? quod in tali loco fistulae generandae fomentationes administraret frequentissimo urinae stillicidio. Quam si iuxta rugarum longitudinem &uillorum positionem situaremus, esset mirabile dictu, quàm citissimè coeuntibus labris consolidaretur. Igitur ne in talem errorem incurrere ualeamus, fiat incisio secundum longitudinem, &eo usque nouacula imprimetur, donec operator ipsam in cauum, quod in conuexitate est Itinerarij, penitus elapsam senserit, ibique parum secet, ad hoc ut superficies canalis interior resecetur. Cuius longitudo sit ad unguis pollicis latitudinem, aut parum plus. Quo facto praecipiat aliquem tenere nouaculam in ipsa incisione donec Exploratorium acceperit, quod per latera ipsius nouaculae aliquantulum inclinatae intromittat in cauum ipsius Itinerarij, quod per idem ad ultimum eiusdem elabatur.