Latin
Cap. XVI. De ligatura
Conrad Gessner, De chirurgia 192.13
Unproofread scanNot analysed yet
Sequenti uerò die poterit gallinam cum quadam moderatione comedere, uel carnem arietinam, uitulinam atque hoedinam, &ferè quaecunque sint facilis digestionis &boni nutrimenti, fugiendo cibos grossos, quales sunt carnes bouinae, uaccarum, busalinae, atque auium palustrium. &denique omnia summa cum diligentia decli net, quae possint lapidem regenerare, quales sunt pisces, fructus acetosi, &uirides, panis azymus, &crudus, caseus recens, uinum grossum atque turbidum, aqua quoque turbida, &quaecunque sint uiscosa, &difficilis digestionis, &mali chymi: Cum praesertim ab omni repletione, &crapula se cauere debeat.