# De chirurgia 192.13

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. XVI. De ligatura. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.13

Sequenti uerò die poterit gallinam cum quadam moderatione comedere, uel carnem arietinam, uitulinam atque hoedinam, & ferè quaecunque sint facilis digestionis & boni nutrimenti, fugiendo cibos grossos, quales sunt carnes bouinae, uaccarum, busalinae, atque auium palustrium. & denique omnia summa cum diligentia decli net, quae possint lapidem regenerare, quales sunt pisces, fructus acetosi, & uirides, panis azymus, & crudus, caseus recens, uinum grossum atque turbidum, aqua quoque turbida, & quaecunque sint uiscosa, & difficilis digestionis, & mali chymi: Cum praesertim ab omni repletione, & crapula se cauere debeat.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
