Latin
AD DOMINVM FABIVM DE SYRODDIS ROMANVM
Conrad Gessner, De chirurgia 195
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem omnia mihi inuitamenta sunt, tum propter non fictam amicitiam, tum etiam propter singularem uirtutem, modestiam, &scientiam, quibus facilè cum omnibus contendere potes, ut ad tuum ueridicum iudicium, &ad ueram &non sophisticam doctrinam meum libellum quiddita tiuum de modo examinandi medicos chirurgos, mitterem corrigendum &emendandum. Quamobrem te oro, atque obsecro mi Antoni, ut tuo doctissimo calamo meus paruulus libellus notetur, feriaturque, ut ubi opus sit lituris, lituretur, ut sine mendis, quoad fieri possit, (quando nullus sit liber, qui odio careat) per manus maledicorum, qui ubique inertes atque nauseoli pullulant, securius, tutiusque migraturus euolare possit, tibi ingentem laudem paraturus, quod si (ut spero) feceris, te non solum charum, sed etiam chariorem mihi praestiturum cognouero. Vale, meque, ut soles, dilige. Datum Venetijs, decimo Kalendas Iulij, anno dominico M. D. XLIII.